Paris, AN, K 14 n° 10

<< < / > >>

Numéro2039

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date20/04/872(fiabilité :édition)

LieuSaint-Denis(lat :monasterio sancti Dyonisii)

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche600   mm

Hauteur à droite612   mm

Largeur en haut643   mm

Largeur en bas667   mm

AuteurCharles II le Chauve, roi des FRANCS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-GERMAIN-DES-PRES  de  PARIS

Regeste

Charles le Chauve, roi des Francs, confirmant les dispositions prises par Gauzelin, abbé de Saint-Germain-des-Prés, détermine le contenu de la mense conventuelle et l'affectation des biens qui la composent.

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, KAROLUS, GRATIA DEI REX. SI EA QUAE PRAEDECESSORES NOSTRI, SUPERNA DIGNATIONE ILLUMINATI AC SUORUM FIDELIUM DEVOTIS ADMONITIONIBUS INSTIGATI, PRO STATU ET [UTILITATE ECCLESIARUM SIVE SERVORUM DEI STATUERE DECREVERUNT, NOSTRIS CONFIR]MAMUS EDICTIS,
l.2 [hoc nobis procul dubio ad aeternam beatitudinem regnique nostri tutelam p]rofuturum [esse cre]dimus atque exinde Deum [retribu]torem in posterum habere confidimus. Igitur notum sit omnibus fidelibus sanctȩ Dei ecclesiae ac nostris, praesentibus scilicet et futuris, quia vir venerabilis Gozlinus, abba monasterii almi confessoris Christi Germani et Sancti Vincent mar[tyris, necnon et] monac[hi ejusdem congregationis, devotissimi oratores nostri, suggesserunt ser]eni[tati nostrae ut, pro Dei amore]
l.3 [et futuro ejusdem congregationis suf]fragio, ne aliqua successorum suorum neglegentia ordo in ea monasticus futuris temporibus perturbaretur, ut sepe manifestum est contigisse, super quasdam villas necessitatibus eorum per propriae confirmationis praeceptu[m genitori]s nostri, Hludowici serenissimi augusti, eidem congregationi jam olim deputatas, super alias etiam a [memorato] fideli nostro Gozlino [abbate, pro eorum stipen]dii[s]
l.4 quae annuatim [in cibo et po]tu accipere debebant, nostro consen[su et au]ctoritate illis conlatas, firmitatis nostrȩ preceptum fieri juberemus, per quod tam ea quae prae manibus habere videbantur quam etiam ea quae a nostra largi[tate in praesenti] illis confirmabantur firmius ac securius [per suc]cedentia tempora tenerent ac possid[erent]. Nos vero necessariis illorum petitionibus clementiae nostrae aurem [accommodantes veluti]
l.5 [postulaverunt fi]eri adjudicavimus, confirmantes eis regali testamento has villas quarum haec sunt vocabula: in pago Parisiaco, Antoniacum et Spinogilum et villulam Catic[antum]; in Senonico, Aemantum; in Milidunense, Matriolas, quam inclitȩ memoriae avus noster Karolus ad ligna subministranda clementer memorato contulerat coenobio; Novigentum etiam in Meldensi, et in Pinciacensi cellam quae dicitur Villaris;
l.6 et Villam nihilominus supra mare, videlicet ad vestimenta et calciamenta eorum et perplures necessitates in diversis monasterii officinas subplendas, dormitorii scilicet, cellarii, domus infirmorum, piscatori[ae quoq]ue ac pernecessaria medicinae adjumenta, et ad viginti modia saponis picemque emendam ad vasa vinaria componenda et ad ceteras loci necessarias utilitates a decano procurandas, et insuper
l.7 ad reconcinnandam vel recooperiendam domum infirmorum cellariique et reliquarum officinarum habitacula ex antiqua constitutione decano deputata, insuper ad refectiones in dominicis diebus et deputatis sollempnitatibus sanctorum fratribus administrandas. Pro stipendiis autem victualibus quae eis a parte abbatis per solvi debebantur, sicut in praefato genitoris nostri prȩcepto continetur
l.8 ac nostro, delegamus eis, unacum consensu et voluntate memorati Gozlini abbatis omniumque fratrum ejusdem congregationis, has villas infrascriptas: Calau, in pago Stampinse, cum integritate et hospiciis suis quae sunt in Albaterra, villulam quoque Rubrum in eodem pago, Teodaxium nihilominus in pago Parisiaco, cum omni integritate, et Baniolum in pago Senonico, cum hospiciis quae sunt in villa quae vocatur Campimacus,
l.9 Cubinium etiam in pago Laumense. Acceperunt autem fratres has villas pro modiis frumenti mille sexcentis viginti et pro centum octoginta leguminum modiis et pro casei pensis centum sexaginta et pro modiis viginti adipis et pro viginti sestariis butiri et pro quatuor sestariis mellis et duabus cere libris omni mense, pro modiis etiam salis centum et pro braciis viginti per duodecim modia et pro orto
l.10 qui tam hieme quam aestate necessarius eis habetur, quoniam haec omnia ab abbate minus plene illis persolvi poterant. Statuimus quoque ut ex istis stipendiariis villis per succedentia tempora dormitorium fratrum et cella novitiorum recooperiatur, reliqua vero coenobii aedificia de abbatia [refici]enda et recooperienda sunt, exceptis supradictis a parte fratrum reemendandis.
l.11 Vinum autem in potum cotidianum refectionis ex Teodaxio et Villa Nova, tam de vineis dominicis quam parcionibus fratribus dari censuimus; sin autem ex eisdem vineis ad numerum duum milium modiorum non pervenerit, tunc idem numerus ex reliquis abbatiae villis in fratrum et hospitum usus in refectorio edentium juxta veterem consuetudinem ab abbate percompleatur. Duobus
l.12 etiam fratribus in eadem Villa Nova laborantibus quae dari ibidem consuetudo fuit dentur, et torcularia juxta solitum reemendentur et vasa vinaria prȩparentur vinumque ex more ad monasterium deferatur. Vineas quoque in saepefata villa defiximus ab eisdem excoli et vindemiari a quibus olim cultae fuerunt et vendemiatae, sive sint indominicati sive in beneficium quibuslibet dati.
l.13 De melle quin etiam carrada una ex modiis octo cum solita cera, sicut de villa Lucarias persolvitur, usibus fratrum ab abbate tribuatur. Prȩdia denique bonorum hominum largitione sibi donata, unacum clauso secus monasterium sito, eisdem fratribus stabili jure concessimus. Refectiones denique missa beati Germani, quinto kalendas junii, et dedicatione ecclesiae vel anniversario Childeberti regis
l.14 et festivitate sancti Vincentii Cenaque Domini seu vigilia sancti Paschae, et de volatilibus cum pulpastis in natale Domini tribus diebus et Pascha similiter tribus inrefragabiliter eis ab abbate ministrari sufficienter decrevimus. Karitates etiam in eisdem festivitatibus, ex antiquo more, bis ipsis a parte abbatis dentur. De supradictis vero villis statuimus illis in reliquis Nativitatis Domini et Paschae
l.15 diebus volatilia cum pulpastis a decano subministrari, excepto quod thesaurario et aliis ministerialibus facere constitutum est. Item, ordinavimus ipsis alias refectiones a decano prȩberi, videlicet de Calau in festivitate translationis sancti Germani, et de Teodaxio in sollempnitate sancti Dyonisii. Prȩterea decrevimus ut de villa quae vocatur Bospatium, in pago Laudonensi, quam eisdem fratribus
l.16 per regiȩ auctoritatis praeceptum ad locum refugii pietatis nostrae clementia misericorditer contulerat, in idibus junii, quando Deus nos nasci in mundo voluit, et octavo idus junii, quando rex regum nos ungi in regem sua dignatione disposuit, refectio eis a decano specialiter exhibeatur, quae commemoratio post obitum nostrum in depositionis diem, cum me Dominus viam universae carnis ingredi jusserit,
l.17 convertatur. Omnes igitur has villas in hoc nostro praecepto superius nominatas, cum ecclesiis et appendiciis suis, cum redditibus ac mancipiis, cum prȩcariis seu beneficiis exinde datis cumque omnibus ad se pertinentibus, ipsius congregationis fratribus, ad multiplices eorum necessitates supplendas, regali auctoritate per nostrae confirmationis prȩceptum stabili
l.18 ac perpetuo jure concedimus atque firmamus, prȩcipientes regia potestate et per sanctam inviolabilem Trinitatem atque examen tremendi judicii, angelorumque ac sanctorum omnium reverentiam conjurantes ut nemo abbatum per successiones, quod nostro roboratum est edicto, subtrahere vel minuere audeat, aut ad usus suos retorqueat vel alicui quiddam in beneficium inde tribuat, sed neque servitia
l.19 ex eis exactet vel parveredos aut expensas ad suas vel ad hospitum susceptiones recipiat sive mansionaticos inde exigat, sicut nec consuetudinis umquam fuit. Suprascripta autem ad centum viginti monachorum sunt ordinata, ex quo nil umquam cuiquam abbatum licebit subtrahere, augere vero si forte voluerit, multiplicatis ad usum eorum opibus, accumulentur divini servitii cultores. Qui vero
l.20 nostro tempore aliter facere praesumpserit, et post discessum nostrum, sive quamdiu advixerimus hanc nostram confirmationem violare voluerit, a Deo cujus extitit contemptor poenis aeternalibus se dampnandum cognoscat. Ad corroborandum etiam nostrae celsitudinis praeceptum, super eodem privilegium episcopale, per semet a cunctis ecclesiae filiis aeternaliter observandum,
l.21 fieri et firmari decrevimus. Et ut haec auctoritas, quam ob Dei amorem et remedium animae nostrae statuimus atque roboravimus, firmiorem obtineat vigorem et deinceps inconvulsa perdurare queat, manus nostrae conscriptione eam subter firmavimus et de anulo nostro sigillari jussimus.
l.22 SIGNUM [monogramme] KAROLI GLORIOSISSIMI REGIS.
l.23 GAMMO NOTARIUS AD VICEM GOZLENI RECOGNOVIT ET S[UBSCRIPSIT] [ruche_notes_tironiennes] [Goslinus abba ambasciavit] [sceau].
l.24 Data XII kalendas maii, indictione V, anno XXXII regnante Karolo gloriosissimo rege et in successione Hlotharii regis anno III. Actum monasterio Sancti Dyonisii. In Dei nomine, feliciter. AMEN, AMHN.

Bibliographie

Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 8, p. 639, n° 244.

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 133-134, n° 208.

LASTEYRIE (Robert de), Cartulaire général de Paris, 1 vol., Paris, 1887, t. 1, p. 68-69, n° 50.

POUPARDIN (René), Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Germain-des-Prés, des origines au début du XIIIe siècle, tome 1 : 558-1182, Paris, Champion, 1909, t. 1, p. 58-63, n° 36.

JUSSELIN (Maurice), Liste chronologique et lecture des mentions en notes tironiennes dans les diplômes de Charles le Chauve, in Le Moyen-Age, t. 39(1929), p. 215-232, p. 231.

TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 2, p. 305-312, n° 363.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 5, pl. 9 (fac-similé).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2039 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2039»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2039/. Date de mise à jour : 29/03/12.