Paris, AN, K 14 n° 3/2

<< < / > >>

Numéro2038

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date17/03/868(fiabilité :édition)

LieuSenlis(lat :Silvanectis)

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche392   mm

Hauteur à droite386   mm

Largeur en haut745   mm

Largeur en bas760   mm

AuteurCharles II le Chauve, roi des FRANCS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-MAUR-DES-FOSSES

Regeste

Charles le Chauve, roi des Francs, ratifie un échange de biens situés dans le pays de Meaux et dans le Parisis, conclu entre Herpuin, évêque de Senlis, et Godefroid, abbé de Saint-Maur-des-Fossés.

Texte

l.1 IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, KAROLUS, GRATIA DEI REX. SI EA QUAE FIDELES NOSTRI PRO SUORUM OPORTUNITATIBUS INTER SE COMMUTAVERINT NOSTRIS CONFIRMAMUS EDICTIS, REGIAE CELSITUDINIS MOREM CONSUESCIMUS, ET OB ID HOC IN POSTMODUM JURE FIRMISSIMO MANSURUM ESSE VOLUMUS. IDEOQUE NOVERIT OMNIUM SANCTAE DEI ECCLESIAE
l.2 fidelium et nostrorum, tam presentium quam et futurorum, sagacitatis industria, quia veniens Herpuinus, Silvanectensis urbis episcopus, necnon et Godefridus, Fossatensis monasterii abba, serenitati nostrae invicem innotuerunt, qualiter res suas eccelesiasticas, pro ambarum partium utilitatibus, inter se commutare deberent, quod et fecerunt. Dedit itaque memoratus episcopus Herpuinus ex rebus ecclesiae suae, ad partem et augmentum
l.3 rerum predicti monasterii Fossatensis, jamdicto abbati Godefrido, in jus ecclesiasticum habendum, de rebus sancti Reguli, in pago Meldico, in villa quae dicitur Erulficurtis inter sedile et arabilem terram et pratum continentem bunuaria tredecim et duas partes aripenni et dimidium. Econtra vero, in recompensatione hujus meriti, dedit prefatus abba Godefridus, unacum consensu ac voluntate fratrum, in pago Parisiaco, in villa quae dicitur
l.4 Curtis Guldulfi, de rebus Fossatensis monasterii, jamdicto Herpuino episcopo, ad partem sancti Reguli, mansum unum inter sedile et arabilem terram habentem bunuaria duodecim et duas partes arpenni, de vinea etiam aripennum unum et tres partes arpenni, de prato quoque bunuarium unum, et aripenni dimidium. Unde duas commutationes aequo tenore conscriptas ac roboratas nostrae celsitudini ostenderunt ad relegendum, atque pro integra
l.5 firmitate et inviolabili commutatione petierunt celsitudinem nostram, ut eas denuo nostrae auctoritatis scripto confirmaremus. Quorum precibus libenter aurem accommodantes, hoc altitudinis nostrae preceptum super easdem commutationes fieri illisque dari jussimus, per quod precipimus atque firmamus, et quicquid pars juste et rationabiliter alteri contulit parti, sicut in jamdictis commutationibus
l.6 plenius continetur, jure firmissimo teneat atque possideat et faciat inde quicquid elegerit. Ut autem haec auctoritatis nostrae roboratio firmior habeatur, potioremque in Dei nomine per futura tempora firmitatis valeat obtinere vigorem, anuli nostri inpressione eam subter jussimus sigillari.
l.7 [chrisme] HILDEBOLDUS CANCELLARIUS AD VICEM GOSLENI RECOGNOVI ET S[UBSCRIPSI] [ruche_notes_tironiennes] [Goslinus abba ambassiavit] [sceau].
l.8 Data XVI kalendas aprelis, indictione prima, anno XXVIII regnante Karolo gloriosissimo rege. Actum Silvanectis. In Dei nomine, feliciter. AMHN.

Bibliographie

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 129-130, n° 200.

JUSSELIN (Maurice), Liste chronologique et lecture des mentions en notes tironiennes dans les diplômes de Charles le Chauve, in Le Moyen-Age, t. 39(1929), p. 215-232, p. 230.

TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 2, p. 187-189, n° 311.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 4, pl. 37 (fac-similé).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2038 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2038»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2038/. Date de mise à jour : 29/03/12.