Paris, AN, K 13 n° 12/2
Numéro2034
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date23/04/864(fiabilité :édition)
LieuSaint-Denis(lat :in monasterio Sancti Dyonisii)
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche556 mm
Hauteur à droite552 mm
Largeur en haut603 mm
Largeur en bas615 mm
AuteurCharles II le Chauve, roi des FRANCS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-MAUR-DES-FOSSES
Regeste
Texte
l.2 beatitudinem nos adepturos omnino confidimus. Itaque notum sit omnibus sanctae Dei ecclesiae fidelibus et nostris, praesentibus atque futuris, quia venerabilis vir Godefredus, monasterii Fossatensis abba, nostram adiens sublimitatem
l.3 humiliter innotuit quomodo, cum monachi ejusdem monasterii sui regiminis fugerent a facie Nortmannorum et evadere quaererent a manibus eorum, deperierint strumenta cartarum et omnia testamenta rerum praefato monasterio pertinentium
l.4 cum aliis rebus quas cogitaverant ad locum salvationis cum ipsis deferre. Quare petiit reverenter mansuetudinem nostram ut praecellentiae nostrae scriptum fieri juberemus, per quod et ipse et successores ejus omnibus temporibus
l.5 easdem res memoratas praefato monasterio pertinentes veluti per praememorata cartarum strumenta tenere valeant et aecclesiastica administratione gubernare. Deprecationibus autem ejus libenter assensum praebentes,
l.6 testamentum hoc altitudinis nostrae fieri jussimus, quod alio nomine pancarta appellatur, per quod statuimus atque firmamus ut, veluti per praesignata cartarum testamenta quae deperisse, sicut superius dictum est, constat,
l.7 praescriptus abba et post eum quicumque fuerint praenominati rectores, quicquid rerum eidem sacro loco pertinere cum familia utriusque sexus cognoscitur, praesentibus et futuris temporibus sine cujuspiam contradictione
l.8 aut minoratione seu injusta inquietatione integerrime teneant atque possideant, et secundum documenta regulae sancti Benedicti, in Dei voluntate, administrare studeant. Ut autem hoc scriptum pleniorem semper
l.9 in Dei nomine optineat vigorem, de anulo nostro supter illud fecimus sigillari.
l.10 [chrisme] [Amen] FOLCO, COMES PALATII, RELEGI ET S[UBSCRIPSI] [ruche_notes_tironiennes] [Hludovuicus abba ambassiavit] [sceau].
l.11 Data VIIII kalendas maii, indictione XI, anno XXIIII regnante Karolo gloriosissimo rege. Actum in monasterio Sancti Dyonisii. In Dei nomine, feliciter. AMHN.
Bibliographie
TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 126-127, n° 193.
JUSSELIN (Maurice), Liste chronologique et lecture des mentions en notes tironiennes dans les diplômes de Charles le Chauve, in Le Moyen-Age, t. 39(1929), p. 215-232, p. 228-229.
TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 2, p. 99-101, n° 266.
LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 4, pl. 29 (fac-similé).
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2034 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2034»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2034/. Date de mise à jour : 29/03/12.