Paris, AN, K 13 n° 1/2

<< < / > >>

Numéro2031

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date06/12/860(fiabilité :édition)

LieuAttigny(lat :Adtiniaco publico palatio)

RégionNormandie (Basse)

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche450   mm

Hauteur à droite459   mm

Largeur en haut528   mm

Largeur en bas540   mm

AuteurCharles II le Chauve, roi des FRANCS

BénéficiaireAdalgise

Regeste

Charles le Chauve, roi des Francs, donne à son fidèle Adalgise la villa de Clécy située dans le comté de Bayeux, sur l'Orne.

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, KAROLUS, GRATIA DEI REX. Regiae celsitudinis mos est fideles regni sui donis multiplicibus et honoribus ingentibus honorare atque sublimare.
l.2 Proinde ergo morem parentum regum videlicet praedecessorum nostrorum sequentes, libuit celsitudini nostrae, ad deprecationem seu suggestionem carissimae conjugis nostrae Hyrmindrudis, quendam fidelem regni
l.3 nostri, Adalgisum nomine, de quibusdam nostrae proprietatis rebus ditare sublimemque efficere. Quae videlicet res sunt sitae infra comitatum Baiocacensem, super fluvium Olna, hoc est villa quae vocatur
l.4 Cliciacus, in qua consistunt mansi duodecim vel quicquid ad eandem villam jure legaliterque pertinere dinoscitur. Unde hoc altitudinis nostrae praeceptum fieri illique dari jussimus, per quod [memoratas]
l.5 res cum omnium rerum summa integritate, cum terris cultis et incultis, silvis, pratis, molendinis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, exitibus et regressibus et omnibus legitimis extermi-
l.6-nationibus necnon et mancipiis utriusque sexus desuper commanentibus vel ad easdem res jure legaliterque pertinentibus, totum et ad integrum, sicut dictum est, praefato fideli
l.7 nostro Adalgiso [ad] proprium [concedimus et de nostro jure in jus] ac dominationem illius sollemni more transferimus [ita videlicet ut quicquid ex praedictis rebus et mancipiis]
l.8 pro sua utilitate ac commoditate facere decreverit, libero in omnibus pociatur arbitrio faciendi sicut ex reliquis rebus et mancipiis [suae] proprietatis. Ut autem haec
l.9 nostrae largitionis auctoritas firmior habeatur ac per futura tempora diligentius conservetur, manu propria subter [eam firmavimus] anulique nostri [impressione]
l.10 adsignari jussimus.
l.11 SIGNUM KAROLI [monogramme] GLORIOSISSIMI REGIS. GOSLINIS NOTARIUS AD VICEM HLUDOVUICI RECOGNOVIT [sceau].
l.12 Data VIII idus decembris, indictione VIIII, anno XXI regnante domno Karolo gloriosissimo rege. Actum Adtiniaco publico palatio. In Dei nomine feliciter. [notes_tironiennes] [Amen].

Bibliographie

Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 8, p. 563, n° 160.

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 111, n° 176.

JUSSELIN (Maurice), Liste chronologique et lecture des mentions en notes tironiennes dans les diplômes de Charles le Chauve, in Le Moyen-Age, t. 39(1929), p. 215-232, p. 227.

TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 1, p. 561-563, n° 223.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 4, pl. 15 (fac-similé).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2031 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2031»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2031/. Date de mise à jour : 29/03/12.