Paris, AN, K 12 n° 4/2

<< < / > >>

Numéro2029

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date16/12/854(fiabilité :édition)

LieuVer(lat :Verno palatio regio)

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche423   mm

Hauteur à droite410   mm

Largeur en haut550   mm

Largeur en bas572   mm

AuteurCharles II le Chauve, roi des FRANCS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-MAUR-DES-FOSSES

Regeste

Charles le Chauve, roi des Francs, ratifie un échange de terres situées à Bussy et Douvres dans le Parisis, fait entre la reine Ermentrude, abbesse de Chelles et Eginhard, abbé de Saint-Maur-des-Fossés.

Texte

l.1 IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, KAROLUS, GRATIA DEI REX. NOTUM SIT OMNIBUS SANCTAE DEI ECLESIAE FIDELIBUS ET NOSTRIS, PRESENTIBUS ATQUE FUTURIS,
l.2 quia dulcissima nobis conjunx nostra, Hirmintrudis regina, ad nostram accedens sublimitatem, innotuit, qualiter secum quidam venerabilis vir Einardus, abbas ex coenobio Fossatis, quasdam res commutasset pro ambarum
l.3 partium oportunitate atque concambisset. Dedit igitur eadem conjunx, nostra preeunte auctoritate, de rebus abbatiae sui monasterii Cale, unacum consensu congregationis ejusdem monasterii, ad partem jamdicti
l.4 Einardi venerabilis abbatis et monachorum sui monasterii, in pago Parisiaco, in vicaria Buciacinse, in villa Dubro, cortile unum in jus eclesiasticum habenda. Et econtra, in compensatione hujus concambii, dedit
l.5 idem Einardus abbas, unacum consensu fratrum sui monasterii, de rebus sancti Petri ad partem monasterii Calȩ et jamdicte conjugis nostrae Hirmintrudis, in eodem pago et in ipsa vicaria et prope eandem villa, de terra
l.6 arabili spacium perticarum viginti novem per longum, per latum perticarum septem et mediae. Unde et duas commutationes inter se equo tenore conscriptas et legaliter roboratas ad relegendum nobis ostendentes,
l.7 suppliciter petierunt ut eas per nostrae auctoritatis preceptum plenius in Dei nomine confirmare dignaremur. Quorum, inquam, petitionibus libenter assensum prebentes, hoc altitudinis nostrae scriptum fieri jussimus, per quod
l.8 precipimus atque firmamus ut quicquid pars juste et rationabiliter alteri contulit parti, sicut in memoratis commutationibus continetur, jure firmissimo teneat atque possideat et faciat exinde quicquid elegerit.
l.9 Et ut haec nostrae confirmationis auctoritas perpetuam obtineat firmitatem, de anulo nostro subter eam jussimus sigillari.
l.10 [chrisme] [Amen]. BARTHOLOMEUS NOTARIUS AD VICEM HLUDOVUICI RECOGNOVIT ET S[UBSCRIPSIT] [ruche] [sceau].
l.11 Data XVII kalendas januarii, anno XV regnante Karolo glorioso rege, indictione III. Actum Verno palatio regio. In Dei nomine, feliciter. Amen.

Bibliographie

Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 8, p. 538, n° 129.

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 106, n° 167.

TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 1, p. 444-446, n° 169.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 4, pl. 3 (fac-similé).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2029 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2029»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2029/. Date de mise à jour : 29/03/12.