Paris, AN, K 12 n° 2/2
Numéro2027
Fiabilité de l'actedouteux
Genrediplôme
Date02/08/853(fiabilité :édition)
LieuVerberie(lat :Vermeria palatio regio)
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche483 mm
Hauteur à droite485 mm
Largeur en haut477 mm
Largeur en bas492 mm
AuteurCharles II le Chauve, roi des FRANCS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-MAUR-DES-FOSSES
Regeste
Texte
l.2 beatudinem facilius optinendam omnino confidimus. Itaque notum sit omnibus sanctȩ Dei ȩcclesiȩ fidelibus et nostris, prȩsentibus atque futuris, quia, ad ammonitionem illustris viri Adalardi comitis, complacuit nobis quasdas res monasterio
l.3 Fossato, in honore beatȩ Mariȩ semper virginis, beatique Petri apostolorum principis fundato, ȩcclesiastico jure habendas tradere, perpetuoque tenendas delegare, quȩ siquidem nostra clementia eidem Adalardo proprio jure
l.4 possidendȩ fuerant largitȩ, quȩ sunt sitȩ in pago Melciano, de villa Coliaco, hoc est de terra arabili bunuaria viginti quinque, de vinea quȩ dicitur Ad Tremontis arripennos tres, de prato quod vocatur Prudaria arripennos triginta,
l.5 farinarium qui vocatur Ad Montem Crici; et in villa quȩ vocatur Montericus, mansum ingenuilem quem tenet Nodalbertus cum heredibus suis, et mansum ingenuilem quem tenet Adalgarius cum heredibus, et mansum ingenuilem quem tenet Ingulfus cum heredibus,
l.6 et mansum ingenuilem quem tenet Osuinus cum heredibus suis, et mansum ingenuilem quem tenet Gerbertus cum heredibus, et mansum ingenuilem quem vocant De Sicario cum heredibus suis, et mansum ingenuilem quem dicunt De Rotgrimo cum heredibus suis, mansum quoque
l.7 ingenuilem quem tenet Bernehardus cum heredibus suis, item illum quem tenet Angalricus cum heredibus suis, et quem tenet Sarohardus cum heredibus, et illum quem vocant Ad Bugomolinum; et de silva Briacinse sextam partem pertinentem ad fiscum;
l.8 ȩcclesiam quoque nostram in sancti Bartholomei apostoli veneratione dicatam, cum his quȩ ad eam pertinent, cum decima, oblatione, atque sepultura, absque ulla molestia et consuetudine episcopali. Unde siquidem more nostro prae-
l.9-cellentiȩ nostrae praeceptum hoc fieri jussimus, per quod has res et mancipia cum omni integritate praefato monasterio, cui auctore Deo venerabilis vir Ainardus praeesse cognoscitur, perpetuo jure
l.10 habendas contradimus, ac delegamus, sine cujuspiam contradictione aut illicita inquietudine, in elemosina videlicet domni et genitoris nostri augusti Hludovuici nostraque ac dulcissimȩ conjugis nostrȩ Hyrmentrud reginȩ, ac
l.11 prolis a Deo nobis collatȩ, scilicet ut quicquid exinde juste et rationabiliter fieri potest, usibus atque stipendiis ejusdem loci Dei servorum omni tempore prebeat augmentum et prefati dilecti nobis viri Adalardi comitis animȩ prosit in adjutorium. Ut autem hȩc auctoritas
l.12 perpetuam in Dei nomine obtineat firmitatem, manu nostra propria eam firmiter subter corroboravimus et de anulo nostri sigillari jussimus.
l.13 SIGNUM [monogramme] KAROLI GLORIOSISSIMI REGIS. AENEAS NOTARIUS AD VICEM HLUDOVUICI RECOGNOVIT ET S[UBSCRIPSIT] [ruche] [sceau].
l.14 Data IIII nonas augusti, indictione I, in anno XIIII regni Karoli gloriosissimi regis. Actum in Vermeria palatio regio. In Dei nomine. AMHN, [amen].
Bibliographie
TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 104, n° 164.
TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 1, p. 413-416, n° 157.
LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 3, pl. 40 (Fac-similé).
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2027 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2027»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2027/. Date de mise à jour : 29/03/12.