Paris, AN, K 11 n° 6/2
Numéro2023
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date21/04/848(fiabilité :édition)
LieuQuierzy(lat :Carisiaco regio palatio)
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche475 mm
Hauteur à droite495 mm
Largeur en haut620 mm
Largeur en bas587 mm
AuteurCharles II le Chauve, roi des FRANCS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-MAUR-DES-FOSSES
Regeste
Texte
l.2 ope relevamus, divinam nobis ob id propitiari misericordiam in omnibus nostrae utilitatis et necessitatis negotiis non dubitamus et ad felicitatem aeternae beatitudinis, profuturum nobis hoc ipsum
l.3 liquido credimus. Itaque notum sit omnibus sanctae Dei ecclesiae fidelibus et nostris, praesentibus atque futuris, quia conplacuit clementia nostrae, pro peccatorum nostrorum, intercessione beati Petri apostolorum
l.4 principis, absolutione, quandam piscationem cujusdam lacus super fluvium Maternae, in loco qui dicitur No[vientus], venerabili abbati Ainardo et monachis monasterii quod dicitur Fossatus concedere sui quoque
l.5 regiminis sive conferre, videlicet ut, sine alicujus comitis, aut missorum ejus, seu cujuslibet alterius persone contradictione, aut inquietudine, nostris et futuris temporibus, ipsi et successores eorum ipsam
l.6 ex toto habeant et propriis usibus teneant. Unde etiam praecellentiae nostrae preceptum hoc fieri jussimus, per quod constituimus atque firmamus ut, sicut suprasignificavimus, quicquid in eadem piscatione
l.7 pars fisci aut comitis habere poterat, praesentibus et futuris temporibus, praescriptis praefati monasterii monachis et successoribus eorum proficiat in necessitatum, et sumtuum augmentum et anime nostrae, eorum
l.8 intercessionibus prosit in adjutorium. Ut autem hoc praecellentiae nostrae auctoritas firmiorem per omnia tempora in Dei nomine obtineat firmitatem, manu nostra subter firmavimus et anuli nostri
l.9 inpressione signari jussimus.
l.10 SIGNUM [monogramme] KAROLI GLORIOSISSIMI REGIS.
l.11 [chrisme] JONAS DIACONUS AD VICEM HLUDOVUCI RECOGNOVI ET S[UBSCRIPSI] [ruche] [sceau].
l.12 Data XI kalendas maii, anno VIII, indictione X, regnante Karolo gloriossissimo rege. Actum Carisiaco regio palatio. In Dei nomine, feliciter. AMHN, [amen].
Bibliographie
TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 101-102, n° 158.
TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 1, p. 284-286, n° 107.
LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 3, pl. 28 (ac-similé).
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2023 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2023»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2023/. Date de mise à jour : 29/03/12.