Paris, AN, K 11 n° 3
Numéro2017
Fiabilité de l'actedouteux
Genrediplôme
Date10/07/845(fiabilité :édition)
LieuAix-la-Chapelle(lat :Aquisgrani palatii)
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué
Etat de la traditionpseudo-original
Hauteur à gauche592 mm
Hauteur à droite575 mm
Largeur en haut445 mm
Largeur en bas450 mm
AuteurCharles II le Chauve, roi des FRANCS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-GERMAIN-DES-PRES de PARIS
Regeste
Texte
l.2 esse volumus, quemadmodum venerabilis vir Gozlinus et abba monasterii sanctissimi presulis Germani Parisiacȩ urbis, nostram adiit presentiam, innotescens nobis ingentem
l.3 altercationem et scandalum, quae erat inter suos milites et monachos ipsius sancti presulis Germani, videlicet propter feminas, que ducebantur de villis abba-
l.4-tiae jamdicti abbatis Gozlini, suorumque fidelium in potestatem monachorum uxorandi causa, quas postea repetere volebant, et capitalitium ab eis,
l.5 requirebant. Nos quoque ex hac altercatione atque tam forti jurgio consilium requirentes, nostrorum cum assensu principum hac nostri archicapellani
l.6 et abbatis Gozlini, tale repperimus consilium pro Dei amore et sancti Germani, quo omni tempore fuisset nobis propitius et misericors, ut femine que ex abbatiȩ
l.7 ductȩ fuaerint, in monachorum potestatem, a nullo umquam ex ipsa potestate abbatis, repetantur nec aliquod capitalitium neque ullum munusculum eis requirantur ab
l.8 ipsis. Ergo precipientes jubemus vobis hunc pietatis preceptum, omni tempore inconvulsum et intemeratum permanere, quemadmodum nostri antecesso-
l.9-res sua juserunt precepta sistere firma. Et ut hec auctoritas firmior habeatur, et per futura secula melius conservetur, de anulo nostro sigillare jussimus.
l.10 Qui vero nostro tempore aliter facere presubserit, sive post discessum nostrum han confirmationem violare voluerit, a Deo cujus extitit contemtor penis ȩternalibus se damnandum
l.11 cognoscat.
l.12 EBREHARDUS AD VICEM GOZLINI ARCHICAPELLANI RECOGNOVI [ruche] [sceau].
l.13 SIGNUM KAROLI SERENISSIMI REGIS [monogramme].
l.14 Data VI idus julii, anno Christo propitio VI imperii domni Karoli serenissimi regis. Actum Aquisgrani palatii. In Dei nomine, feliter. Amen. [chrisme].
Bibliographie
TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 97, n° 148.
LASTEYRIE (Robert de), Cartulaire général de Paris, 1 vol., Paris, 1887, t. 1, p. 56-57, n° 38.
POUPARDIN (René), Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Germain-des-Prés, des origines au début du XIIIe siècle, tome 1 : 558-1182, Paris, Champion, 1909, t. 1, p. 49-51, n° 31.
TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 2, p. 545-548, n° 466.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2017 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2017»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2017/. Date de mise à jour : 29/03/12.