Paris, AN, K 9 n° 1/3
Numéro2013
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date21/10/841(fiabilité :édition)
LieuBonneuil(lat :Bonoilo villa)
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche520 mm
Hauteur à droite503 mm
Largeur en haut652 mm
Largeur en bas658 mm
AuteurEmpereur Lothaire Ier
BénéficiaireAbbaye de SAINT-MAUR-DES-FOSSES
Regeste
Texte
l.2 subveniat adjutorio, qui se a mundialibus subtrahentes actibus Christi se militiae contulerunt, de quibus ipse loquitur dicens: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum, qui tali negotio et temporalis gloriosius transigitur et vita mercatur aeterna. Quamobrem omnium
l.3 fidelium sanctae Dei ecclesiae ac nostrorum praesentium scilicet et futurorum notum sit sagacitati, quia nos monasterium Fossatis venientes, quod situm est super torrentem Maternam et constructum esse dinoscitur in honore beati Petri apostolorum principis, cum illud rebus exiguum, monachorum
l.4 congregatione inclitum fuissemus intuiti, libuit serenitati nostrae, ob divini cultus amorem predia illius augere ecclesiae, ut nostra ibi fieret memoria jugiter sicut in caeteris Deo dicatis locis. Unde hoc celsitudinis nostrae praeceptum decrevimus fieri, per quod memorato cenobio
l.5 conferimus villam quandam, quae nuncupatur Dardeia, et est in comitatu Madriacense, cum omnibus appendiciis et pertinentiis suis : in comitatu vero Parisiaco, in curte quae vocatur Villarilius, mansum unum, item in villa Buxido mansum unum, itemque in Buxido altero
l.6 mansum unum et tertiam partem alterius mansi, et in villa Porcherore mansos duos, in Nucido autem hospicia septem, et in Vitlina hospicia duodecim. Haec igitur omnia, sicut olim eidem ecclesiae contradita sunt, sed quadam interveniente incuria ab ejus dicione abstracta
l.7 sunt, nostra pietate illuc restituuntur, quatenus memorata villa et descripti mansi atque denominata hospitia cum edificiis et cunctis eorum pertinentiis, videlicet cum terris, vineis, campis cultis vel incultis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumve decursibus, molendinis, exitibus
l.8 et regressibus, necnon mancipia utriusque sexus et cum sua penitus integritate utilitatibus praefatae ecclesiae deserviant atque in monachorum illic consistentium usibus perenniter maneant, absque ullius potestatis inquietudine aut contradictione seu qualibet
l.9 diminoratione, ut hac ope munificentiae nostrae fratres adjuti Deo in eodem cenobio servientes pro nobis et conjuge ac prole nostra seu pro stabilitate nostri imperii omnipotentis Dei misericordiam liberius implorent, et sollempnes ei incessanter offerunt orationes. Et ut haec nostra
l.10 auctoritas nostris ac successorum nostrorum temporibus inviolabilis perseveret, manu propria subter eam firmavimus et anuli nostri inpressione adsignari jussimus.
l.11 SIGNUM [monogramme] HLOTHARII SERENISSIMI IMPERATORIS.
l.12 [chrisme] REMIGIUS NOTARIUS AD VICEM AGILMARI RECOGNOVI ET [ruche_notes_tironiennes] [Remigius notarius ad vicem Agilmari recognovi et subscripsi] [sceau].
l.13 Data XII kalendas novimbri, anno Christo propitio imperii domni Hlotharii pii imperatoris in Italia XXII et in Francia II, indictione IIII. Actum Bonoilo villa. In Dei nomine, feliciter. Amen, [amen].
Bibliographie
TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 93-94, n° 137.
SCHIEFFER (Th.), Die Urkunden Lothars I. und Lothars II., Berlin-Zurich, 1966 (MGH Diplomata Karolinorum, 3), p. 174-175, n° 64.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2013 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2013»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2013/. Date de mise à jour : 29/03/12.