Alençon, AD Orne, H 2157
Numéro1999
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1117(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche128 mm
Hauteur à droite122 mm
Largeur en haut175 mm
Largeur en bas176 mm
AuteurSerlon, évêque de SEES
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Texte
l.2 hanc concordiam fieri subtus notatam inter donnumxxvta abbatem
l.3 Wilelmum Majoris Monasterii et Fulconem archidiaconum meum.
l.4 Predictus enim Fulco reclamabat terciam partem archidiaconatus cimiterii Sancti
l.5 Martini Veteris Belismi. Monachi autem Majoris monasterii totum archidia-
l.6-conatum ipsius cimiterii predicteque ecclesie suum esse dicebant. Ad hoc itaque finis
l.7 hujus causȩ perductus est ut monachi singulis annis reddant michi et successo-
l.8-ribus meis unam libram piperis ad opus archidiaconi ad festum sancti Ger-
l.9-vasii in estate, pro illa tercia parte archidiaconatus unde tota lis surrexerat,
l.10 et ita in pace obtinerent quod reclamabant. Pro duabus enim partibus aliis
l.11 ipsius archidiaconatus reddebant monachi duas libras, unam piperis et alteram
l.12 incensi michi et ȩcclesie Sancti Gervasii ad idem festum. Insuper ipsi archidiacono Fulconi dederunt
l.13 XXti sol. ut libentius annueret. Quod ut firmum permaneret concessum est
l.14 a capitulo nostro, presente ipso archidiacono coram me, in aula mea apud Sagium,
l.15 presente Ranulfo cancellario, et Grimaldo medico, et Hugone filio Segifredi, et Hugone
l.16 archidiacono, et Johanne cantore, et Johanne thesaurario, et Wilelmo de Molins,
l.17 et pluribus aliis clericis nostris. Monachis etiam his presentibus: domno abbate Wilelmo
l.18 et priore Fromindo, Evano sacrista, Rivallonio, Nicholao, Laurentio, Wilelmo
l.19 tunc tenporis priore Belismi. Actum est hoc anno ab incarnatione Domini MOCoXVII,
l.20 indictione X.
l.21 [croix].
Notes
Bibliographie
BARRET (P.), Cartulaire de Marmoutier pour le Perche, Mortagne, 1894, p. 31-32, n° 19.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°1999 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1999»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1999/. Date de mise à jour : 29/03/12.