Alençon, AD Orne, H 2151

<< < / > >>

Numéro1997

Fiabilité de l'actedouteux

Genrenotice

Date1096(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionpseudo-original

Hauteur à gauche720   mm

Largeur en haut516   mm

Largeur en bas527   mm

AuteurGuillaume, seigneur  de  BELLEME

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Philippe Ier, roi de France, confirme par l'apposition de son sceau la notice relatant la fondation du prieuré Saint-Léonard de Bellême par Guillaume de Bellême au temps du roi Robert.

Texte

l.1 Quia fides sine operibus mortua est, summa ope niti decet omnes Christianos quatinus cum fide quam habent bonis operibus non careant. Hoc est enim quod scriptum est:
l.2 Quiescite agere perverse, discite bene facere. Sed quia raro invenitur ut qui sȩcularibus divitiis occupati sunt salvari possint, debent ex eorum opulentia
l.3 sustentari qui nocte et die Deo in ȩcclesiis serviunt. Quod ego, Guillelmus de Belismo, verum esse considerans reminiscensque mearum iniquitatum fluctus
l.4 et scelera, cogitare cȩpi quomodo pȩnas evaderem et peccatorum meorum remissionem promereri possem. Placuit ergo mihi Romam ire, beatum Petrum suppliciter deprecari
l.5 quatinus, quod ego non poteram, ipse erga Deum mihi veniam impetraret. Quo deveniens confessus sum peccata mea beatȩ memoriȩ papȩ Leoni, qui tunc temporis
l.6 Romanam ȩcclesiam sancte et religiose regebat; ille vero mihi compaciens intuitusque corporis mei delicationem et meam generositatem, cognovit quia magnam
l.7 abstinentiam facere nequirem; sed ne tristis sine pȩnitentia ab eo discederem, injunxit mihi ut in pȩnitentiam ȩcclesiam quandam construerem, soli Romanȩ
l.8 ȩcclesiȩ subjectam, jurisque mei rebus opulentissime ditarem, quod ego gratanter accepi. Rediens autem Roma, oportunum tempus quo id peragere possem expectabam.
l.9 Tandem, misericordia Dei inspirante, contigit ut corpus sancti LEONARDI cum plurimis aliorum sanctorum reliquiis de alio loco in castellum meum Belismum asportarem;
l.10 quo facto valde gavisus, ȩcclesiam ȩdificare cȩpi in honorem beatȩ MARIAE semper virginis et sanctorum apostolorum Petri et Pauli, proprie autem in honorem beatissimi
l.11 Leonardi, cujus corpus in eadem ȩcclesia honorificentissime collocavimus; qua constructa, volui eam ab omni episcopali et laicali consuetudine esse
l.12 liberam et solutam, quatinus nulli potestati subjaceret. Quapropter tempore quo supradictam ȩcclesiam dedicari ex more volui, dominum meum
l.13 Franciȩ regem adii Rotbertum eumque ut ad eamdem dedicationem veniret suppliciter exoravi, qui, petitioni meȩ libenter
l.14 annuens, devotus advenit adduxitque secum comitem Odonem et Senonensem archiepiscopum necnon et Carnotanum pontificem,
l.15 beatȩ memoriȩ domnum Fulbertum, cum multis aliis episcopis et comitibus, quorum nomina propter prolixitatem tacuimus. Addidi etiam ad
l.16 eandem dedicationem invitare gloriosum Normannorum comitem Rikardum et Rotomagensem archiepiscopum Rikardumque Sagiensem
l.17 episcopum, ad cujus diocesim locus ipse pertinebat, et Fulchonem, comitem Andegavorum, [cum] episcopo Huberto, cum quibus etiam advenit metropolitanus Turonicȩ sedis archiepiscopus,
l.18 Arnulfus; adfuit cum his Herbertus, Cȩnomannensis comes, cognomento vocatus Evigila Canem, et cum eo, Avisgaudus, ejusdem civitatis episcopus. Hi omnes devote et religiose,
l.19 sicut orthodoxis et catholicis christianis moris est, supradictam ȩcclesiam dedicaverunt. Quo peracto domnus meus rex Franciȩ et comes Normannorum, Richardus,
l.20 et Richardus, Sagiensis episcopus, cum cȩteris omnibus episcopis et baronibus supramemoratis, fecerunt eam solutam et quietam ab omni subjectione, secundum id quod me velle noverant;
l.21 sic enim mihi concesserat apostolicus Leo, cujus imperio sepedictam ȩcclesiam ȩdificaveram. Istam liberationem et solutionem auctorizaverunt et confirmaverunt rex et pontifices
l.22 omnes suprascripti et comites cum omni clero et populo qui cum illis erat ut stabilis et firma in perpetuum permaneret, et si quis in posterum archiepiscopus, sive episcopus, ipsam
l.23 ȩcclesiam quocumque modo inquietare presumeret, ex apostolica auctoritate et omnium qui aderant anathematis vinculo sine recuperatione teneretur. Cujus auctoramenti
l.24 summam sic diffinierunt ut crisma et oleum et ordines et omnia necessaria ipsa ȩcclesia requireret a quocumque episcopo vellet, ita dumtaxat si episcopus Sagiensis gratiam et commu-
l.25-nionem apostolicȩ sedis non haberet, et si hȩc gratis et sine pravitate exhibere nollet, et si canonibus contrarius esset, et ut eam in eaque Deo servientes nullo modo distringere,
l.26 interdicere aut excommunicare posset, ad sinodum autem ire aut ad aliquem talem conventum cogere eos non valeret [croix][croix][croix][croix].
l.27 Signum Rotberti, regis FRANCORUM [croix]. Signum Richardi comitis [croix]. Signum Rodulfi, Rothomagensis archiepiscopi [croix]. Signum Richardi, Sagiensis episcopi [croix].
l.28 Signum Arnulfi, Turonensis archiepiscopi [croix]. Signum Odonis comitis [croix]. Signum beatȩ memoriȩ domni Fulberti, Carnotensis episcopi [croix]. Signum Fulchonis, Andegavorum comitis [croix].
l.29 Signum Huberti, Andegavensis episcopi [croix]. Signum Herberti, Cenomannensis comitis [croix]. Signum Avisgaudi, Cenomannensis episcopi [croix]. Signum Gilduini, Senonensis archiepiscopi [croix].
l.30 Contigit olim cartȩ istius per incursionem Normannorum et per incuriam male observantium sigillum deperisse sed tamen litteras inviolatas remanisse. Ne igitur tanta
l.31 auctoritas remaneret [sine sigillo], Rotbertus, dominus de Belismo, adiit regem Philippum qui tertius ab ipso Rotberto eo tempore regebat imperium et petiit ab eo ut cartam istam quam suus avus
l.32 auctoravit, auctorizaret et sigillum ejus, quod comminutum erat, suo sigillo restauraret. Placuit igitur hoc Philippo regi, qui et cartam istam auctorizavit et sigillo suo
l.33 sigillare precepit. [sceau].

Bibliographie

BARRET (P.), Cartulaire de Marmoutier pour le Perche, Mortagne, 1894, p. 5-9, n° 2.

PROU (Maurice), Examen de la charte de fondation de Saint-Léonard de Bellême confirmée par Philippe Ier, in Mélanges Paul Fabre, études d'histoire du Moyen Age, Paris, 1902, p. 215-235, p. 232-235.

PROU (M.), Recueil des actes de Philippe Ier, roi de France (1059-1108), Paris, 1908 (Chartes et diplômes relatifs à l'Histoire de France), p. 428-431, n° 176.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°1997 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1997»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1997/. Date de mise à jour : 29/03/12.