Alençon, AD Orne, H 2158

<< < / > >>

Numéro1996

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrepancarte

Date1100(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseSées

RégionNormandie (Basse)

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche289   mm

Hauteur à droite292   mm

Largeur en bas140   mm

AuteurSerlon, évêque  de  SEES

BénéficiaireBellême, prieuré de Marmoutier

Regeste

Notices de procès relatifs l'un à la justice à Bellême, l'autre à une terre à Dancé ; liste des témoins de la donation d'une terre.

Texte

l.1 Sciant cuncti presentes et sequuturi quod Guillelmus prior aecclesiȩ Sancti Leonardi seu Beati Martini Veteris
l.2 Belismi ex viro quodam uxorem habente, Ulrico nomine, qui cum alia muliere similiter virum habente
l.3 concubuerat, justitiam ut decanus fecit, videntibus et audientibus cunctis qui hoc videre vel audire volu-
l.4-erunt. Quapropter in iram commotus Johannes Belismi decanus ad placitum eum fecit invitare coram Sagiensi
l.5 episcopo, domno videlicet Sarlone, qui apud Sanctum Frogentium erat ipsa die. Prior vero invitatus
l.6 ad episcopum perrexit; ibique decaniam, sanguinem, et infracturam, et omnem episcopalem justitiam ex
l.7 cymiterio vel villa Beati Martini Veteris Belismi per censum unius librȩ turis et unius piperis
l.8 quam reddunt monachi Beati Martini in festivitate sancti Gervasii deraisnavit. Ea tamen ratio-
l.9-ne fecit deraisnementum per episcopi respectum, quatinus si usque ad primum diem dominicum vidisset
l.10 prior episcopi nuntium, decebat eum venire ad placitum; sin autem justitiam suam faceret ad libi-
l.11-tum. Hec audierunt: Ex parte episcopi: ipse Johannes decanus, Odo de Clino Campo, Fulco episcopi clericus,
l.12 Hugo episcopi prȩpositus et alii plures clerici sive laici. Ex parte Guillelmi prioris: ipse Guillelmus,
l.13 Gaufredus presbiter, Beringerius Canutus, Albertus de Spereia, Lancelinus et Guillelmus famulus.
l.14 Postea vero ante supradictum diem dominicum mandavit episcopus priori per donnum Albertum et Lancelinum
l.15 ut justitiam suam faceret secundum suam voluntatem, quod et fecit. Accepit enim ex habere mu-
l.16-lieris adulterȩ unum bovem et vaccam cum vitula, ne alii qui hec audissent talia deinceps
l.17 facere prȩsumerent.
l.18 Recognitio domni Gulferii auctoramenti ex terra de Domceio, quam Gunherus pro anima sua
l.19 ecclesiȩ Sancti Leonardi dederat. Recognovit enim domnus Gulferius, apud Fagitum Godehildis, quod
l.20 auctorizamentum terrȩ supradictȩ ȩcclesiȩ Sancti Leonardi et canonicis fecerat. Sed per iracundiam
l.21 quam erga domnum Gauscelmum monachum habuerat, eam monachis Beati Martini pluribus
l.22 annis injuste abstulerat, et militibus duobus de Domceio, Herveo videlicet et Guillelmo,
l.23 per vim tenere fecerat. Inde penituit et terram solutam ab omni calumnia ȩcclesiȩ Sancti Leonardi
l.24 et monachis Beati Martini reddidit. Hoc viderunt et audierunt ex parte domni
l.25 Gulferii: Galterius Caisnel, Herveus, Guillelmus, Gauterius Guillelmus filius, Johannes de Domceio
l.26 et alii quamplures. Ex parte monacorum: ipsi monachi, Guillelmus prior, Benardus, Albertus
l.27 de Spereia, Lancelinus, Radulfus et Gibuinus, nepotes Guilelmi prioris, Ernaldus de
l.28 Domceio et Guillelmus famulus.
l.29 Hii sunt testes auctoramenti Odonis de Clivo Campo de terra Valderon quam dede-
l.30-rat Beati Martini monachis, Guillelmo et Gausfredo, Normannus Grossus
l.30 annuente uxore sua et filiis Guillelmo, Hugone et alio parvulo, Gulferus de Vilereio, Lancelinus, Herveus de Domceio, Guillelmus, Johannes de Domceio.

Notes

1

Bibliographie

BARRET (P.), Cartulaire de Marmoutier pour le Perche, Mortagne, 1894, p. 30-31, n° 18.

Responsable

B.-M. Tock

Comment citer cette notice

Acte n°1996 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1996»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1996/. Date de mise à jour : 29/03/12.