Alençon, AD Orne, H 2156

<< < / > >>

Numéro1982

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1079(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseSées

RégionNormandie (Basse)

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche332   mm

Hauteur à droite330   mm

Largeur en haut230   mm

Largeur en bas238   mm

AuteurJean, archevêque  de  ROUEN

BénéficiaireBellême, prieuré de Marmoutier

Regeste

Jean, archévêque de Rouen, jugeant avec d'autres barons, rejette la prétention qu'avait l'évêque de Sées de disposer de droits sur l'église Saint-Léonard de Bellême.

Texte

l.1 Quia memoria hominum sicut homines cito pertransit, quȩdam facta eorum, quȩ cum memoria fugiunt, necesse est
l.2 scribendo retineri. Unde nos, huic ȩcclesiȩ providentes, quod volumus successores non nescire carte huic decrevimus inserere.
l.3 Contigit itaque cuidam festivitati Sancti Leonardi comitem Rogerium interesse et cum eo nonnullos utriusque ordinis
l.4 non mediocris fame quos ipse invitaverat ad sui honorem et hujus ȩcclesiȩ exaltationem: ex quibus Sagiensis ponti-
l.5-fex Robertus ea die, nostro et comitis hortatu, missam cantavit, cujus etiam missȩ offerturam sibi per cupiditatem
l.6 retinere temptavit. Quod nos videntes et velut monstrum exhorrentes, a quodam ejus clerico, cui eam reservandam
l.7 commiserat, vi et non sine contumelia offerturam illam recepimus. Iratus propter hoc episcopus ȩcclesiam et nos excommunicare
l.8 se dixit. Quod facto, post clamorem quam fecit comes Rogerius, de Sagiensi episcopo, ad Johannem Rothomagensem archiepiscopum,
l.9 die constituta, exinde placitaturi devenimus Rothomagum. Ibi in palatio et in presentia regis et reginȩ Anglo-
l.10-rum, comes Rogerius conquestus est super Sagiensi episcopo quod ȩcclesiam Sancti Leonardi sine causa excommunicare presumpsisset.
l.11 At contra episcopus nos inculpabat quod manum, quam sanam et integram habuisset, habendo offerturas per totum episcopatum
l.12 suum, nos ei accidissemus auferendo ab eo nostram offerturam. Ad hȩc rex et regina scicitati sunt a comite Rogerio de statu
l.13 ipsius ȩcclesiȩ. Comes vero et nos qui aderamus dilucide enarravimus quomodo Guillelmus de Belismo supradictam
l.14 ȩcclesiam ob peccatorum suorum veniam ȩdificasset, et quomodo eam ex precepto beatȩ memoriȩ Papȩ Leonis liberam et solutam
l.15 fecisset, et quod a die dedicationis ejusdem, archiepiscopus sive episcopus nullam omnino in ea consuetudinem habuisset, nec eam
l.16 ullo modo excommunicare potuisset. Affuerunt etiam antiquissimi homines qui hec viderant et audierant, parati probare
l.17 secundum judicium regis quod nos ȩdisseramus. His auditis rex et regina jusserunt Johannem archiepiscopum et Rogerium de Bello-
l.18-Monte et plures alios barones ut, secundum quod audierant, facerent inde judicium. Et illi, abito consilio,
l.19 judicaverunt ȩcclesiam, quȩ tanta auctoritate et tot tantorumque procerum confirmatione liberata esset et tam longo tempore
l.20 in liberalitate perseverasset, debere deinceps in perpetuum sic permanere, episcopum injuriam fecisse non solum comiti Rogerio,
l.21 verum etiam regi de quo ipse ȩcclesiam tenebat. Dixit eciam Johannes archiepiscopus quasdam ȩcclesias in diocesi sua esse,
l.22 in quibus ipse nullam omnino consuetudinem haberet. Hoc peracto Sagiensis episcopus Rotbertus emendavit, rectum facien-
l.23-do regi et comiti Rogerio, injuriam quam eis fecerat predictam ȩcclesiam invadendo. Diffinitum est etiam ibi ut,
l.24 si archiepiscopus sive episcopus eam amplius inquietare presumeret, apostolica et regia auctoritate a consortio fidelium usque
l.25 ad satisfactionem alienus existeret. Hoc viderunt: Guillelmus rex et Mahildis regina, Johannes Rothomagensis archiepiscopus,
l.26 Rotbertus Sagiensis episcopus, comes Rogerius, Robertus de Belismo, Rogerius de Bellomonte, Warinus curvisus, Guillelmus
l.27 et Basuinus, canonici, Amellandus et multi alii.

Bibliographie

BARRET (P.), Cartulaire de Marmoutier pour le Perche, Mortagne, 1894, p. 9-10, n° 3.

BATES (David), Regesta regum Anglo-Normannorum : the Acta of William I : 1066-1087, Oxford : Clarendon press, 1998, p. 183-185, n° 29, version 1.

Responsable

B.-M. Tock

Comment citer cette notice

Acte n°1982 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1982»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1982/. Date de mise à jour : 29/03/12.