Chaumont, AD Haute-Marne, 2 G 243

<< < / > >>

Numéro197

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1115(fiabilité :édition)

LieuLangres(lat :publice, in ?cclesia Lingonensi)

DiocèseLangres

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau pendant perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche313   mm

Largeur en bas199   mm

AuteurJoceran, évêque  de  LANGRES

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-BENIGNE  de  DIJON

Regeste

Joceran, évêque de Langres, confirme à l'abbaye Saint-Bénigne de Dijon la possession de l'église de Saint-Loup.

Fac-similé

Texte

l.1 IN NOMINE SUMME ET INDIVIDUȨ TRINITATIS, PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI.
l.2 Quoniam consuetudinarium est et ab antecessorum nostrorum ductum industria, ut ea que memoriȩ com-
l.3-mendanda videntur, litterali tradantur custodie, dignum duximus ea que subinferuntur, ne oblivione
l.4 dispereant, ne vel quod inde nostris temporibus legitime actum est, quandoque aliqua immutetur fraudulentia,
l.5 in hujus cartȩ sinu fideliter recondere. Ego igitur Gocerannus, misericordia Dei Lingonensis ȩcclesiȩ episcopus,
l.6 notum fore cupio universis precipue ȩcclesiȩ nostrȩ filiis atque fidelibus, quia dum in matris basilicȩ gremio
l.7 nobis a Christo collatȩ unacum fidelibus prefatȩ ȩcclesiȩ de statu et profectu illius cum consilio et voluntate
l.8 eorum unanimiter tractaremus, venerunt ante presentiam nostram Divionensis monasterii abbas, Ademarus, et
l.9 Sancti Amatoris prior, Aymo, sacerdos reverendus, cum aliis quibusdam ejusdem loci personis et religiosis viris, man-
l.10-suetudem nostram cum omni humilitate rogantes, quatenus ecclesiam de Sancto Lupo cum appendiciis suis, quam
l.11 beatȩ memoriȩ predecessor noster et dominus Robertus episcopus de laycali possessione laboriose ȩreptam ad honorem
l.12 Dei et sanctȩ Dei genitricis, necnon et beati martyris Benigni Divionensis monasterii fratribus ibidem congregatis et
l.13 et in posterum congregandis, per manum Gaufridi prioris, supradictus episcopus olim pie donaverat et benigne con-
l.14-cesserat, nos quoque ex nostra parte concederemus et donum predecessoris nostri confirmaremus. Quorum juste et
l.15 racionabili petitioni, assensu etiam et consilio totius Lingonensis ȩcclesiȩ, voluntariȩ consentientes, et
l.16 legitimȩ donationis votum domini mei Roberti pia curiositate plenarie perficere cupientes, pre-
l.17-taxatam Sancti Lupi ȩcclesiam cum omnibus appendiciis suis sanctȩ Dei genitrici et beato martyri Benigno
l.18 Divionensis monasterii, exclusa penitus et remota omni laycali potestate, salvis Lingonensis ȩcclesiȩ
l.19 consuetudinibus, sub isto tenore donamus et concedimus, ut presbiter ȩidem ȩcclesiȩ serviens
l.20 medietatem omnium decimarum oblationum, sepulturarum et aliarum helemosinarum semper accipiat;
l.21 confessiones vero que singulariter ad eum pertinent solus habeat; ad sinodum etiam consuetudi-
l.22-naliter veniat; synodales redditus, paratas scilicet et eulogias de communi jure suo tempore
l.23 persolvat. Ut autem istam diffinitionis nostrȩ paginam, quam presentibus et futuris temporibus stabilem
l.24 et firmam esse cupimus in virtute Sancti Spiritus confirmare et corroborare possimus, manu propria tactam
l.25 et auctorizatam, archidiaconis nostris tangendam et confirmandam donamus et porrigimus.
l.26 Quicumque, clericus sive laycus, decreti hujus institutionem violare presumpserit, semel vel bis ammonitus,
l.27 si non adquieverit, suis conatibus frustratus excommunicationis nostrȩ periculo, quamdiu perseveraverit, subjaceat.
l.28 Acta sunt haec publice, in ȩcclesia Lingonensi, anno ab incarnatione Domini MmoCmoXVmo, indictione VII,
l.29 Paschali summo pontifice, Ludovico rege, Goceranno Lingonensem ecclesiam gubernante.
l.30 Guilencus, Lingonensis ecclesie decanus et archidiaconus, subscripsit. Wido, archidiaconus, subscripsit. Ayrardus, archidiaconus, subscripsit.
l.31 Gualo, archidiaconus, subscripsit.
l.32 Warnerius, archidiaconus, subscripsit.
l.33 Ego Durannus, Lingonensis ȩcclesiȩ levita, licet indignus, ad vicem Stephani cancellarii, scripsi, dictavi,et recitavi.
l.34 [sceau].

Bibliographie

Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, Paris, 1715-1785 et 1856-1865, 16 vol., t. 4, Instr, col. 154-155.

CHEVRIER (Georges), CHAUME (Maurice), Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon, prieurés et dépendances des origines à 1300, t. 1 : VIe-Xe siècle, Dijon, 1986, t. 2, p. 219-220, n° 450.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°197 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°197»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte197/. Date de mise à jour : 29/03/12.