Paris, BNF, lat. 11826 n° 14
Numéro1966
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1115(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseConstance
RégionBade-Wurtemberg
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche300 mm
Largeur en haut190 mm
Largeur en bas195 mm
AuteurPons, abbé de CLUNY
BénéficiaireSaint-Ulrich, prieuré de Cluny
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 pro amore Dei, destructo castello suo, voluit fieri monasterium, in proprio
l.3 alodio suo Seleden, donans illud in manu nostra Deo et
l.4 beato PETRO Cluniacensi, ideo scilicet ut sanctimoniales
l.5 nostras illuc transferri mandaremus. Antea enim manebant
l.6 Boliswilere. Donatio autem ista facta est nobis, presente
l.7 Bertolfo duce, et advocato loci, Bertolfo comite, et
l.8 Adelberto de Stouf, et legato episcopi Basiliensis domni Ruodolfi,
l.9 Siginando Grandivalensi preposito, et cȩteris venerabilibus plurimis.
l.10 Statuimus autem ut monasterium Seleden neque
l.11 Cellȩ, neque alicui unquam monasterio subjaceat nisi tantum
l.12 Cluniaco. Interdicimus vero ut in predictarum monasterio sanctimonialium nulla umquam femina recipiatur, nisi per abbatem Cluniacensem precipiatur. Decrevimus quoque ut omnes possessiones, quȩ pro suscep-
l.13-tione seu sustentatione sanctimonialium fratribus de Cella aliquando
l.14 donatȩ sunt, qui earum curam multo tempore gesserunt,
l.15 sanctimoniales ex integro ut proprias sibi recipiant. Diffinivimus
l.16 etiam quatenus quecumque monachi de Cella de suis propriis
l.17 possessionibus ad sustentationem sanctimonialium caritative
l.18 contulerunt, ex integro recipiant. Illas vero possiones quas
l.19 specialiter pro monialibus quibusdam, videlicet Gisela, Sigeburg,
l.20 Mathilt, Liugard Mathilt, pro victu et vestitu earum,
l.21 monachi de Cella distribuerunt, unaquaque earum
l.22 moriente statim recipiant.
l.23 Actum anno incarnati Verbi MCXV, Romanorum
l.24 imperatore augusto Heinrico Vo.
Notes
Bibliographie
BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 5, p. 269, n° 3919.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1966 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1966»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1966/. Date de mise à jour : 29/03/12.