Paris, BNF, lat. 9221 n° 41

<< < / > >>

Numéro1949

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrebulle

Date06/01/1106(fiabilité :édition)

LieuLatran(lat :Laterani)

DiocèseChartres

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau bulle perdue

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche675   mm

Largeur en bas410   mm

AuteurPape Pascal II

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-PERE  de  CHARTRES

Regeste

À la requête de l'abbé Guillaume, Pascal II, pape, confirme les biens et les privilèges de l'abbaye Saint-Père de Chartres et lui accorde sa protection.

Fac-similé

Texte

l.1 PASCHALIS, EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, DILECTO FILIO GUILLELMO, ABBATI VENERABILI MONASTERII SANCTORUM APOSTOLORUM PETRI ET PAULI, QUOD JUXTA CARNOTUM SITUM EST, EJUSQUE
l.2 SUCCESSORIBUS REGULARITER PROMOVENDIS, IN PERPETUUM. Pie postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatinus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat et
l.3 utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quia igitur dilectio tua, ad sedis apostolicȩ portum confugiens, ejus tuitionem devotione debita requisivit, nos supplicationi tuȩ clementer annuimus,
l.4 et beatorum apostolorum PETRI et PAULI Carnotense cenobium cui, Deo auctore, presides cum omnibus ad ipsum pertinentibus sub tutelam apostolicȩ sȩdis excipimus. Per presentis igitur privilegii paginam, apostolica auctori-
l.5-tate statuimus ut quȩcumque predia, quȩcumque bona, pontificum concessione, regum et principum liberalitate, vel aliorum fidelium legitimis oblationibus ad ipsum hodie monasterium pertinent, vel in futurum
l.6 pertinere contigerit, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant ; in quibus hec propriis visa sunt nominibus annotanda : ecclesia Sancti Ilarii, Sancti Leobini, Campi Faoni, Manu villaris, Mitani villaris,
l.7 Verni, Alonȩ, Boasi villȩ, Reclanni villȩ, Imonis villȩ, Germenonis villȩ, Ursi villaris, Alpedani, Cappellȩ Regiȩ, salvo juxta consuetudinem solius episcopi jure, in eis tantum quȩ ad proprium
l.8 ordinem presbiterorum pertinent ; item altaria sex, videlicet altare de Bruerolis, et de Armentariis, et de Roheria, et de Buxeto, et de Cruciaco et de Castellariis sicut a venerabili fratre nostro
l.9 Yvone episcopo institutum est, sine ulla redemptione ulterius habenda, libera et quieta a synodo, et circada, et ab omni consuetudine, et ab omni inquietatione, sive ab exactione justitiȩ a presbiteris
l.10 in predictis locis servientibus, exceptis his quȩ ad proprium ordinem eorum pertinent, de quibus presbiteri illi episcopo seu archidiacono respondeant. Confirmamus etiam vobis ecclesiam de Gisiaco, et ecclesiam
l.11 de Fontaneto in pago Vilcasini in parrochia Rotomagensi, sicut hactenus a vestro monasterio libere possessȩ sunt, et in Carnotensi ecclesia Beatȩ Mariȩ prebendas sex, ita libere et
l.12 integre possidendas sicut a bonȩ memoriȩ Rainfredo Carnotensi episcopo eidem vestro monasterio contributȩ sunt. Decernimus itaque ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium
l.13 temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et guberna-
l.14-tione concessa sunt usibus omnimodis pro futura, salvo jure Carnotensis episcopi. Hoc quoque presenti decreto subjungimus ut idem monasterium cum suis appendiciis, et ejus monachi ab omni secularis servitii sint
l.15 infestatione securi, omnique gravaminȩ mundanȩ oppressionis remoti, quatinus in sanctȩ religionis observatione seduli quietique Domino largiente permaneant. Si qua igitur ecclesiastica secularisve
l.16 persona hanc nostrȩ constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis
l.17 honorisque sui dignitati careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Jhesu Christi alie-
l.18-na fiat, atque in extremo examine districtȩ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax domini nostri Jhesu Christi quatinus et hic fructum bonȩ actio-
l.19-nis percipiant et apud districtum judicem premia eternȩ pacis inveniant. AMEN. AMEN. AMEN.
l.20 Scriptum per manum Rainerii scriniarii regionarii, et notarii sacri palatii.
l.21 [rota] Ego Paschalis catholicȩ ecclesiȩ episcopus s[ubscripsi] [benevalete].
l.22 Datum Laterani, per manum Johannis, sanctȩ Romanȩ ecclesiȩ diaconi cardinalis ac bibliothecarii, VIII idus januarii, indictione XIIII, incarnationis dominicȩ anno MoCVIo, pontificatus autem domni Paschalis II pape VIIo.
l.23 [sceau].

Notes

1

Bibliographie

JAFFE-LOEWENFELD, n° 6067.

Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, Paris, 1715-1785 et 1856-1865, 16 vol., t. 8, Instr, col. 311.

MIGNE (abbé Jacques-Paul), Patrologia Latina 163 (Paschalis II, Gelasius II, Hugo de S. Maria, Guillelmus de Campellis, Lambertus Audomarensis), Paris 1854, col. 183.

LEPINOIS (Eugène de Buchère de), MERLET (Lucien), Société archéologique d'Eure-et-Loir. Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, publié sous les auspices de cette société, d'après les Cartulaires et les titres originaux, 3 vol., Chartres, 1862-1865, t. 1, p. 113-115, n° 30.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1949 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1949»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1949/. Date de mise à jour : 29/03/12.