Paris, BNF, lat. 11826 n° 5
Numéro1947
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrelettre
Date1102(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseMâcon
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche195 mm
Hauteur à droite190 mm
Largeur en haut285 mm
Largeur en bas280 mm
AuteurEmpereur Henri IV
BénéficiaireHugues, abbé de CLUNY
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2-num et consolationum fomentis contritum vestrum non curastis. Sed proinde pietati vestrȩ non estimamus derogandum sed totum iniquitatibus nostris imputandum,
l.3 quia fortasse spiritus Domini prohibuit, ne propter infructuosam arborem sanctitas vestra fatigari debuerit. Verum quoniam tempus est omni rei sub cȩlo, et sicut
l.4 tempus est irȩ Domini, ita et misericordiȩ ejus ; quam vicissitudinem sepius in Israhelitico populo animadvertere possumus, qui peccans a Domino puniebatur, poeni-
l.5-tens dignus venia judicabatur, sicut plane factum est, quando a Nabuchodonosor muri Jherusalem destructi sunt, templum Domini dirutum, populus captivus
l.6 ductus est, quando filia Syon sedit per septuaginta annos sine rege, sine sacerdote, sine sacrificio ; sed rursum, quando cȩli distillaverunt misericordiam Dei,
l.7 sub Cyro rege Persarum laxata est captivitas, rediit populus, Jherusalem reedificata, templum reparatum et cerimoniarum ritus ex integro est restitutus.
l.8 Si ergo, sicut apostolus loquitur, hȩc omnia in figura contingebant illis, nos qui similem in destructione ȩclesiasticȩ religionis Domini diu sustinuimus iram, quare
l.9 in reparatione ejusdem religionis similem non speremus misericordiam ? Hoc itaque exemplo animati notum facimus serenitati vestrȩ, quod pro reparatione ȩclesias-
l.10-ticorum, quȩ nostris temporibus nostris peccatis heu! corruerunt, omnibus modis, prout Deus vires dederit, volumus laborare et sanis consiliis omnium bonorum
l.11 amodo acquiescere, si quomodo valeamus dispersa colligere et hiantia cuneo scismatis, unionis glutino coadunare atque ruinam ȩclesiȩ, quȩ per nos facta est,
l.12 pacis et justiciȩ instauratione recompensare. Preterea significamus vobis quod, si Deo propitio regnum et sacerdotium in unum recolligere poterimus,
l.13 post confirmatam pacem ire Jherusalem disponimus et videre sanctam terram, in qua Dominus noster in carne visus est et cum hominibus conversatus est, ipso propitio
l.14 valde desideramus, ut ibi expressius eum adoremus, ubi eum alapas, sputa, flagella, crucem, mortem, sepulturam passum esse pro nobis cognovimus. Hȩc autem
l.15 omnia propterea sanctitati vestrȩ indicamus, ut enixius pro nobis oretis et nos Deo cum sancto collegio fratrum vestrorum attentius commendetis, ut ipse, qui nos bonȩ
l.16 voluntatis prevenit misericordia, ad fructuosum effectum nostra dirigere dignetur opera.
Notes
Bibliographie
ERDMANN (Carl), Die Briefe Heinrichs IV, Leipzig, 1937, p. 39-40, n° 31.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1947 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1947»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1947/. Date de mise à jour : 29/03/12.