Paris, BNF, lat. 16738 n° 6

<< < / > >>

Numéro1934

Fiabilité de l'actedouteux

Genrepancarte

Date1087(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseRouen

RégionNormandie (Haute)

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche510   mm

Hauteur à droite505   mm

Largeur en haut450   mm

Largeur en bas430   mm

AuteurGuillaume II le Bâtard, duc  de  NORMANDIE

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-WANDRILLE

Regeste

Guillaume, duc de Normandie, fait réunir en un seul acte les chartes constatant les possessions de l'abbaye Saint-Wandrille et lui accorde sa confirmation.

Fac-similé

Texte

l.1 Quoniam decet clementiam principum dignanter auscultare clamorem pauperum et studiose causas agere Deo famulantium, idcirco ego WILLELMUS, Dei gratia Normanorum princeps, diligenter
l.2 consideratis Fontanellensis coenobii privilegiis, suggerente GIRBERTO abbate, jussi omnia in unum colligere, quȩ sub diversis cyrografis habentur de SANCTI VUANDREGISILI
l.3 possessionibus, quia cartȩ quȩ plures numero sunt facile aut negligentia sepe perduntur aut fraude malignorum furtim subtrahuntur. Igitur hȩc omnia quȩ subter scripta sunt
l.4 a temporibus antecessorum meorum, RICHARDI et RODBERTI comitum, GIRARDI et GRADULFI abbatum, usque ad nostra tempora ad Fontanellense monasterium legitimo jure probantur pertinere,
l.5 sicut investitura et multorum fidelium testimonium docet. Quȩ et ego mea auctoritate corroboro et confirmo et cum consilio et auctoritate episcoporum et abbatum meorum aeterno anathemate ferio eos omnes
l.6 qui inde aliquid fraudaverint aut per violentiam alienaverint, quatinus fratres sub patrocinio WANDREGISILI atque VULFRANNI ibi Deo servientes suis orationibus et meritis sanctorum familiarius Deum nobis
l.7 propitium fatiant, ut ego et conjunx ac liberi nostri pacatam vitam agamus et sic transeamus per bona temporalia ut non amittamus aeterna.
l.8 Igitur hȩc omnia que superius notificata sunt quȩ Richardus avus meus et pater ROBERTUS sua auctoritate et signo confirmaverunt et ego confirmo, hȩc etiam quȩ secuntur quae postea monasterio addita sunt auctorizo.
l.9 Aecclesiȩ de Brionna cum omnibus omnino decimis terrarum, aquarum et silvarum atque venationis : date sunt a comite Vuillelmo SANCTO VUANDREGISILO ; unde accepi XVIcim untias auri. Ecclesias quoque de Cambaco
l.10 cum terris clericorum, Curbam Spinam cum molendino, pratis et silva, sed et decimam de Bosco Gerardi et terram ; necnon et terram mediam de Betthonis curte cum tota aqua et duobus sedibus molendinorum. Aecclesias quoque
l.11 de Longoillo : dedit Gerardus et filii ejus Vuillelmus episcopus, Anscherius, Robertus et Albertus. Oilardus quoque tres hospites in Sancto Albino pro Goisfredo modo concessit. Vualterius Gyfardus, decima de Cravencione,
l.12 cum consensu Richardi, et partem silvȩ, id est Alboldi criptam et terram de Butetot, id est Laudonis militis, Aschelini Pelicani totum honorem. Sed et honorem Ansfredi de Ivetot, terram quoque
l.13 Hugonis episcopi de Butetot, Lantberto et Hugone fratre ejus consentientibus et in Brunetot. Itemque Hugonis filii Goysfredi quam tenebat in Carlevilla, et Guttevila. Boil Mesga et quam tenebat Osbernus alterque
l.14 Osbernus Olifantus, et terram Rodulfi filii Scaelesti et fratrem ejus et Roberti filii Vualonis, molendinum quoque in Vuesneval et duo arpenta terrȩ pro quibus dedimus XL libras, et totum honorem Rodulfi Dancelli,
l.15 et centum acros in Pirosa et viginti IIIIor de Hugone de Cantiaco et de Vualterio XVIcim acros. Sed et Bracum monasterium dono Vuarnerii. Aecclesiam quoque de Guslemercurt cum terrȩ parte aliqua, et terram
l.16 Libecort cum silva et aecclesias de Clitriaco cum terra et pratis, et terram Gotscelini de Dunestamvilla et ecclesiam, id est suam partem et Danihelval et terram Osmundi de Anschetelvilla, in Luvetot terra Uvalt.
l.17 Giroldi et Normanni in Werelvuast. Grinvillam et Crescentis villam et Maisnil Goyslani ; et XXIIIa arpenta de Vuillelmo in Albavia. Aecclesias etiam de Radanna cum terra trium hospitum, terram quoque
l.18 de Carquiet, quam dedit Osbernus modo et suam partem de Monasterio Odilenii et de Cristot. Vuillelmus comes dedit sancto Vuandregisilo aecclesias sitas in maris Constantini pagi preripio V numero ; quarum hȩc sunt
l.19 nomina : aecclesia Sancti Marculfi ex integro cum benefitio Hugonis Paisfolet, quod ipse ibi tenet, et Sancti Germani et Sancti Martini de Vuathredivilla et Sanctȩ Honorinȩ de Aldulfivilla et Sancte Mariȩ de Cupivilla,
l.20 cum decimis et terris eorum et cum unaquaque aecclesia unum hospitem et omnem omnino decimationem eorum quȩ ad meum dominicatum pertinent, et preter hȩc alium hospitem, Rolun nomine, in parrochia Sancti Germani. Aecclesiam quoque
l.21 quȩ dicitur Archas et totam terram quȩ ad ipsam pertinet et aecclesias quȩ pertinent ad illam, id est aecclesiam de villa quȩ dicitur Sancti Albini, et decimas de Notvilla pertinentes ad ipsam, et aecclesiam que dicitur Buteculas et Fraisnes.
l.22 Quadam etiam spetiali dignitate Fontanellense monasterium ab omni episcopali costuma et archidiaconorum gravatione in quattuor suis aecclesiis, id est Caldebec, Sancta Gertrude, Resencium et Sancto Michaele,
l.23 ab antecessorum meorum temporibus semper tenuit et tenet absolutionem, hoc tantum excepto quod sancti Michaelis parrochiarius presbyter in sinodo debet sedere et aecclesiasticȩ utilitatis instituta audire et cȩteris
l.24 tribus ad observandum renuntiare, liber tamen ab omni interrogationis et responsionis vel emendationis quȩstione. Nam si quid in his IIIIor aecclesiis culpa repperitur, ad Fontanellensis abbatis censuram
l.25 pertinere jure antiquo probatur. Hanc libertatem concedo et auctorizo. Balduinus cognomento Filiolus alodum suum, Gliscors dictum, per manus Vuillelmi, comitis et Vuillelmi patrui ejus, Sancto Vuandregisilo dedit
l.26 ut perpetualiter in fratrum usibus ejusdem sancti loci permaneat et profitiat et sub interminatione divini juditii atque inprecatione dampnationis aeternȩ prohibuit ut nulli mortalium per succedentia tempora neque in benefitio
l.27 neque pro pretio tribuatur omnino. Vuillelmus comes filius Richardi Normannorum ducis, dedit sancto Vuandregisilo vel potius reddidit, insulam in flumine magno Sequane sitam, quȩ antiquo nomine vocatur Belcinnaca,
l.28 ubi sacer Christi confessor CONDEDUS, a partibus transmarinis eo adventans, ut creditur, jussione divina in sancta conversatione aliquamdiu Deo militans, heremiticam vitam remotus a secularium tumultibus hominum
l.29 duxit virtutibus plenam ac miraculis gloriosam. Aecclesias etiam Vuatthiville et Brotonii, necnon omnem decimam que de silva ejusdem nominis videtur exire, scilicet de cervis et apris et de omni venatione, necnon et de omnibus
l.30 consuetudinibus, accepta XIIcim librarum pretii quantitate, a pie memoriȩ Gradulfo abbate. Vuillelmus, filius Osberni pincernȩ, dedit sancto Vuandregisilo quosdam homines cum terris suis quorum hȩc sunt nomina :
l.31 Ursellum cum terra sua, filios Vuerelli de Monte cum terra sua, Vuerellum Rufum cum terra sua, filios Durandi cum terra sua, Rodulfum filium Scelesti cum terra sua, fratres quoque ejus Robertum atque Berengerium cum terra sua. Prȩterea molturam
l.32 des Bans et de Vuiuelvilla, cum omnibus ad eumdem Vuillelmum pertinentibus et in francis et in rusticis. Vuillelmus, comes Normanniȩ, dedit sancto W[andregisilo]. quaeque consuetudinum de Butetot ad eum pertinent, et quietam esse jussit
l.33 ab omnibus. Enima monialis tradidit in loco Fontanellensi duas villas super Tolcam fluvium sitas, quarum una vocatur Tegisvilla et Broil altera, cum molendinis et pratis, nemoribus et omnibus earum appenditiis. Tradidit etiam
l.34 aliam villam, nomine Crusillam, super Elesmam fluvium sitam, cum molendino et aquarum decursibus et omnia ad eandem villam pertinentia. Rodulfus filius Anseret, hanc conventionem fecit cum abbate Gyrberto, quod ipse R[odulfus] dedit sancto W[andregisilo].
l.35 et ei famulantibus decimam quam habet in Belnai, duas scilicet partes, tertiam vero habebit presbyter, servitium tamen erit ipsi Ro[dulfo]. Si vero contigerit ipsum mori presbyterum, vel vivente eo succedere, aliqua occasione, in loco ejus alium,
l.36 redemptio aecclesiȩ erit abbatis et fratrum. Cui dedit domnus abbas per commutationem terram quȩ vocatur Bettecrot, eo scilicet tenore, ut antequam moriatur, sic decimam cum alio benefitio adaugeat, ut duplo ipsam terram valeat.
l.37 Si vero heredem ex propria conjuge habuerit, ipse heres terram Bettecrot in benefitio habebit, et ipsum duplum sancto loco remanebit. Si sine herede ex propria conjuge mortuus fuerit, ipsa terra Bettecrot cum duplo illo benefitio ad locum
l.38 remanebit. Mulier etiam ejus, Gerberga nomine, in hac conventione eo tenore soror fratrum in orationibus facta est, ut si ipsa supervixerit R[odulfum] maritum suum, ipsam terram Bettecrot in benefitio habebit, quamdiu tamen
l.39 a marito se continuerit. In qua etiam conventione, cum consensu R[odulfi] mariti sui, omne dotarium suum quod de alodo ipsius Ro[dulfi] ex hac parte Sequane accepit, Sancto W[andregisilo] perpetuo jure tradidit, et utrique post mortem
l.40 suam omnem rerum suarum sustantiam sancto W[andregisilo] largiti sunt. Prȩter hȩc volumus cunctis notificare, quod in bosco circa nos sito, eam consuetudinem habemus, ut quotiens de eo quicquam facere voluerimus, prius
l.41 dominum id est Richardum comitem Ebroicensem pro hoc rogabimus et per eum accipiemus. Si autem longe fuerit forestarios et custodes silve rogabimus. Quod si annuerint et nobis dederint, accipiemus. Si vero dare noluerint,
l.42 vel ipsi vel dominus eorum, comes R[odulfus] nos minime eo carere bosco possumus, quin quod suffitiens fuerit semper accipiemus, et absque culpa hoc idem fatiemus. Simili modo consuetudinem habemus in omni silva comitisiam
l.43 dicti Richardi, que proxima est, ortis, culturis, et ceteris terris nostris, ut si alicui vendere voluerit, nullius pecuniam accipiat nisi nostram. Hanc autem consuetudinem habemus ab antiquis temporibus.
l.44 Goisfredus de Huglevilla dedit Sancto W[andregisilo] terram cujusdam militis sui Alveredi, acceptis pro ea IIIbus libris denarii.
l.45 Notum sit presentibus et futuris quod Robertus filius ERNEYS, accepta sotietate a fratribus Fontanellensis coenobii, pro anima patris sui et suȩ animȩ redemptione et fratris sui PONTII amore, qui ibi
l.46 monachum professus est, dedit SANCTO WANDREGISILO omnem decimam quam tenuit in Fontinet in aecclesiis Sancti Andreȩ et Sancti Martini, et quicquid ad ipsas pertinet, scilicet decimam omnis dominii ejus,
l.47 in culturis, in piscationibus, in molendinis, atque omnibus francis ejus et rusticis. Terram etiam, quȩ predictis aecclesiis in elemosinam data est, ipsam dedit quietam et solidam. Si autem clerici pro ipsa terra
l.48 cum abbate concordiam et placitum fecerint, tunc ROBERTUS SANCTO WANDREGISILO tantum de sua terra et silva Cingelegis ibi dabit, quo domum et horreum ad suscipiendam et conservandam
l.49 decimam fratres construere possint. Hanc donationem fecit R[odulfus], annuente et confirmante Vuillelmo Northmannorum comite, acceptis ab abbate Fontanellensi XIIIIcim libris denariorum
l.50 et aequo ad pretium Xcem librarum. Huic donationi interfuerunt testes Odo Baiocacensis episcopus, et fratres ejus Robertus comes Moretania et Hugo Gurnai, item Hugo Monfort.

Notes

Acte non retenu par D. Bates dans son édition des actes de Guillaume le Conquérant car "la formulation est princière et non royale". 1

Bibliographie

LOT (F.), Etudes critiques sur l'abbaye de Saint-Wandrille, Paris, 1913 (Bibliothèque de l'Ecole des Hautes Etudes, 204), p. 90-95, n° 40.

FAUROUX (Marie), Recueil des actes des ducs de Normandie de 911 à 1066, Mémoires de la Société des Antiquaires de Normandie, t. 36(1961), p. 449-453, n° 234, p. 372-373, n° 190.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1934 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1934»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1934/. Date de mise à jour : 29/03/12.