Paris, BNF, lat. 17715 n° 59
Numéro1930
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date01/1082(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseMâcon
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche205 mm
Largeur en bas235 mm
AuteurRipertus, Béatrice son épouse et leurs fils
BénéficiaireAbbaye de CLUNY
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 ad nostram salutem. Date helemosinam et ecce omnia munda sunt vobis ; et : Sicut aqua extinguit ignem
l.3 ita helemosina extinguit peccatum. Hic sicut venit occultus, ita veniet manifestus ; sicut venit re-
l.4-dimere, ita veniet judicare ; dolor sine consolatione impiis, gaudium sine justis. Hoc judicium ante
l.5 occulos habens ego Ripertus, filius Percipie, et uxor mea Beatrix cum filiis nostris Riperto, Isnardo,
l.6 Petro, Raimbaldo, Ugone, donamus Deo et Sanctae Mariae et Sancto Petro Cluniensis de nostra hereditate,
l.7 in Monte Albionis, in episcopatu Sistaricensi, pro animabus nostris et parentum nostrorum, totum et integrum
l.8 territorium de Leboret e del Vorze, aissi comsse part ab aquel de Barret e de Melacera, e de Sancta
l.9 Trinitat, e de Vilaseca, e de Peira Rossa, et de Vila Petote e de Rredorter. Sane si quis, aut ego,
l.10 aut ullus homo aut femina, de propinquis parentibus nostris, aut quicumque homo qui contra cartam
l.11 vel donationem istam ire aut agere vel inrrumpere voluerit, non valeat vindicare quod repe-
l.12-tit sed ira Dei maneat super eum, et cum Juda traditore et Dathan et Abiron sit in infernum,
l.13 et habeat lepram sicut Naaman Syrus, et a cunctis catholicis sit anathematizatus, et a Deo
l.14 Patre et Filio et Spiritu Sancto et Petro et Paulo et Andrea sit maledictus, et postea ante omnes
l.15 reges et presides firma et stabilis permaneat omnique tempore. Facta carta ista in mense
l.16 januario, luna XV, anno ab incarnatione domini nostri Jhesu Christi millesimo LXXXII.
l.17 Signum Riperti. Signum Karoli Sistaritensis episcopi qui hanc cartam fieri jussit. Signum Beatricis. Signum Riperti.
l.18 Signum Isnardi. Signum Petri. Signum Raembaldi. Signum Ugonis. Signum Petri Bermundi. Signum Petri Laget. Signum Bona-
l.19-facius de Cizeresta, et uxor sua Odila, et filiis suis, Wilelmus atque Boso.
Notes
Bibliographie
BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., p. 744-745, n° 3590.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1930 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1930»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1930/. Date de mise à jour : 29/03/12.