Paris, BNF, lat. 17060 n° 69
Numéro1919
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date09/03/1062(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseAngers
RégionPays-de-la-Loire
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche295 mm
Hauteur à droite300 mm
Largeur en haut175 mm
Largeur en bas170 mm
AuteurYves, évêque de SEES
BénéficiaireAbbaye de SAINT-AUBIN d'ANGERS
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 sic omnes nos in extrema judiciali sententia concludit, ut si in hac vita animarum
l.3 nostrarum obliviscamur, nullam excusationem ante vultum ejus habeamus, cujuscunque
l.4 facultatis parvȩ vel magne simus. Quia enim nos non unius possibilitatis essȩ cognovit,
l.5 precepta viribus quidem uniuscujusque convenientia nobis dedit ; sed quȩ singulos ad mer-
l.6-cedem specialis meriti perducant, licet communis gloriȩ sufficientiam promittant attestante
l.7 sacro eloquio : Qui plus laborat, plus mercedis accipiet. Hujus igitur dominicȩ ammoniti-
l.8-onis memor, ego HIVO episcopus, cum Dominus dicat : Cui plus committitur, plus ab eo requiretur,
l.9 de possessionis meȩ habundantia spiritu pauperibus impartiri propter Deum volui, qui secundum
l.10 evangelium coagitatam mensuram in sinum meum darent. Monachis itaque Sancti ALBINI
l.11 Andecavensis quasdam res meas dedi, bene quidem et provide elemosinam faciens his
l.12 qui suimet etiam proprietate despecta, sola oratione benefactoribus suis retribuentes,
l.13 digni sunt ab omnibus unde vivant accipere, qui pro omnibus non cessant vigilare.
l.14 Sed quia humana fragilitas tantȩ inconstantiȩ permaneat, ut animus ipse ejusdem
l.15 voluntatis semper essȩ nequeat, nedum corpus duret quod cotidie deficiens ad extremum
l.16 mori non dubitat, placuit mihi sub certa assignatione nomina earum rerum scribi :
l.17 scilicet ȩcclesiam Sancti Audoeni de Villare, quȩ intra silvam Blavos sita est, cum duabus
l.18 villis quȩ ad eandem parrochiam pertinent, scilicet Rugamar, et Ruvolers desuper Sartam ;
l.19 et has omnino proprias essȩ Sancti Albini, excepta domo Adelelmi quam ad hospitandum mihi
l.20 retineo, liberas ab omni exactione, nulli homini consuetudinem, nec aliquem questum
l.21 neque solutionem, nisi supradicto Sancto, preter foristagium, de masura unum sextarium, et de bor-
l.22-deria dimidium reddentes. Pasnagium autem sufficienter do porcis propriis Sancti Albini,
l.23 et hominibus ejus earum villarum habitatoribus. De silva vero tam viridi quam sicca,
l.24 absque precio quantum opus fuerit supradictis habitatoribus et monachis illic conversantibus,
l.25 in perpetuum concedo. Insuper etiam omnibus quicumque pro amore Dei de rebus suis ad fȩvum
l.26 meum etiam pertinentibus dare vel vendere monachis voluerint, permitto. Ut autem
l.27 donum meum hoc absque calumpnia SANCTUS ALBINUS in ȩternum habeat, firmo illud
l.28 per manus GAUFRIDI comitis, postea per manus Herberti, Cenomannensis
l.29 comitis, de cujus dominio fȩvum pendet ; firmantibus idem donum meum,
l.30 Guillelmo, fratre meo, atque Seinfredo, cum nepotibus meis, Oliverio, Warino, Willelmo,
l.31 et Mabilia, nepte mea, preterea omnibus spem hereditatis in me habentibus.
l.32 SIGNUM HIVONIS [croix] SAGIENSIS EPISCOPI. Quisquis, me vivente
l.33 aut me moriente, aliquid auferre voluerit de his supra-
l.34-scriptis, pereat memoria eorum de terra viventium ; nesciat
l.35 solaris circulus locum eorum, et pereant in secundo adventu Domini.
l.36 Signum [croix] Rotgerii vicecomitis. [chrisme] SIGNUM [croix] Oliverii.
l.37 SIGNUM [croix] Rotberti. SIGNUM [croix] Mabiliȩ vicecomitissȩ.
Notes
Bibliographie
BERTRAND de BROUSSILLON (Arthur), Le Cartulaire de l'abbaye de Saint-Aubin d'Angers, 2 vol., Angers, 1896-1899, t. 2, p. 421-423, Appendice 941.
GUILLOT (Olivier), Le comte d'Anjou et son entourage au XIe siècle, 2 vol., Paris, 1972, 1 : Etude et appendices. 2. Catalogue d'actes et index, t. 2, p. 153-154, n° 230.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1919 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1919»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1919/. Date de mise à jour : 29/03/12.