Paris, BNF, lat. 5211D n° 3

<< < / > >>

Numéro1884

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date22/03/1023(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

RégionLanguedoc-Roussillon

Supportparchemin

Chirographieen bas

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche190   mm

Hauteur à droite195   mm

Largeur en haut430   mm

Largeur en bas450   mm

AuteurAugerius, abbé  de  SAINT-PAUL  de  NARBONNE

BénéficiaireRaimond Odalgarius

Regeste

Après partage, Augerius, abbé de Saint-Paul de Narbonne, renonce à la moitié d'un alleu situé à Bages dans le pagus de Narbonne, en faveur de Raimond Odalgarius.

Fac-similé

Texte

l.1 Scripture recordationis guirpitorie, quam fecerunt Augerius abbas cum kanonicis Sancti Pauli ad Raimundum Udalgarium de ipso alodio quod erat in contencione de Sancto Paulo, et interpellabat illud
l.2 Augerius abbas cum canonicis Sancti Pauli ad Raimon, et Raimundus similiter ad abbate et ad canonicos. Et hac de causa fuit inter utrosque eorum longa altercatio, unde factum est placitum inter
l.3 eos ubi cum fidejussoribus pactis ex utraque parte in manu Berengarii vicecomitis de quingenti solidis, ut inde fieret bellum. Postquam autem ventum est ad hoc, ut in die statuto fieret
l.4 bellum, secundum predictam fidemjussionem et convenienciam ; in tantum ut missus predicti abbatis cui injunctum erat ut faceret predictum bellum, comunione suscepta, prepararet se ad bellandum,
l.5 venerunt qui intererant eidem placito, scilicet Guifredus archiepiscopus, et Berengarius vicecomes, et Richardus nichilhominis vicecomes, et Bernardus abbas, et Ugo Iscafredus, et Artmandus, et Ebrinus
l.6 cum ceteris nobilibus qui ibi aderant, et consilium dederunt utrisque ne fieret inde bellum, sed dividerent inter se jamdictum alodium, et statuerunt ut fieret. Cum autem venissent ad diem statutum,
l.7 ut dividerent illud essentque utraque parte in eodem alodio, unacum predicto Berengario vicecomite cum ceteris nobilibus quorum nomina hec sunt : Bernardus de Cucuciaco, Guilelmus Ugo,
l.8 Amblardus, Riquinus, Gisalfredus, Bonafos de Lunaz, et alii quamplures, dixerunt ut ita res fieret ; quod si illud alodium divideret abbas, eligeret sibi Raimundus quam partem vellet ;
l.9 quod si Raimundus illud divideret, acciperet sibi abbas quam partem vellet : unde et Raimundus elegit ut abbas illut divideret, et Raimundus priorem acciperet partem quam vellet,
l.10 et tunc divisit abbas predictum alodium. Post hec autem dixit Raimundus quod peniteret se quod ita fecissent ; sed jamdictus abbas, ut satisfacerent ei, et ne videretur injuriam facere
l.11 ipsi, dixit : quod si Raimundus vellet, rediret in predictam convenienciam ut fieret bellum inter utrosque, ut cujus esset directum judicio Domini monstraretur, et placuit utrisque. Cum autem ventum
l.12 esset ad diem in quo firmare deberent pro paccione quingentorum solidorum, displicuit Raimundo, et elegit ut redirent ad priorem consilium divisionis, et ita factum est. Qua-
l.13-propter ego, in Dei nomine, Augerius, abbas, atque canonici Sancti Pauli dimittimus tibi Raimundo prescripto unam partem, quam ex duabus tibi elegisti ; et est ipsa pars de ipso alodio
l.14 in comitatu Narbonensem, infra ipsa parte sancti Pauli et terminio de Baias, et affrontat de horientis in aqulea de Mandiraco, de aquilone in ipso torrente, qui de
l.15 gurgo quem vocatur Nigro descendit in stagnum, de circii in strata Franscesca, de meridie in prato Sexto et in alodio Sancto Paulo d'Estarag ; quantum infra istas
l.16 quatuor affrontaciones includunt, sic dimittimus nos sine ulla resservacione, in presencia de Bonafos de Lunaz, et Gisalfre, et Bernardus de Cucuciago, et aliis multis.
l.17 Facta carta guirpicionis et evacuacionis XI kalendas aprili, anno ab incarnacione Domini millesimo XXIII, et regnante Rodberto regis de Francia ut fertur XXX
l.18 et III annos, que cepit regnare. Signum Galindus sacriscrinus, Raimundus prepositus, et Deodati ab[bas] et Ibrinus de Durban, Beluz de Joncarias et Austen de Baias.
l.19 [croix] [signum] PONCIUS PRESBITER, qui hoc scripsit die et anno quod supra. ABCDEFGHIKLMNOPQRSTUZ.

Notes

1

Bibliographie

DEVIC (Cl.), VAISSETE (J.), Histoire générale de Languedoc, 15 vol., Toulouse, 1872-1892, t. 5, col. 374-376, n° 180.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1884 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1884»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1884/. Date de mise à jour : 21/10/16.