Paris, BNF, lat. 17715 n° 47
Numéro1882
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date21/05/1021(fiabilité :édition)
LieuCluny(lat :pupplice apud Cluniacum monasterium)
DiocèseMâcon
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche485 mm
Largeur en haut495 mm
Largeur en bas490 mm
AuteurFrodomundus, Geila son épouse et leurs fils
BénéficiaireAbbaye de CLUNY
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 dumque dies salutis ac tempus acceptabile illi dignatur largire, summopere debet absque ulla dilacione
l.3 elaborare, ut de ista terrena commoditate mereatur vitae aeternae fructum adquirere, faciatque Domino
l.4 jubente amicos sibi de iniquo mammona, ut cum ei presens defecerit vita, ipsi recipiant illum in per-
l.5-petuȩ beatitudinis gloria. Quantum enim aelemosinarum prosit exibitio, ipse conditor rerum insinuat dicens
l.6 in Euvangelio : Thesaurizate autem vobis thesauros in caelo, ubi nec erugo nec tinea demolitur, et ubi non effodiunt
l.7 fures nec furantur. Quapropter ego, in Dei nomine, Frodmundus et uxor mea, nomine Geyla, necnon et filii nostri, ex quibus
l.8 unus vocatur Frodmundus, alter vero Rainaldus, donamus Deo sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi
l.9 magis prodesse quam preesse videtur domnus hac reverentissimus abbas Odilo, aliquam partem ex nostra hereditate,
l.10 pro remedio animarum nostrarum seu parentum omniumque fidelium nostrorum. Est autem sita ipsa hereditas in regno
l.11 Burgundiȩ, in ȩpiscopatu Lugdunensi, in villis que nuncupantur una Viriaco, altera Naonna : omnia vero que ibi visi sumus habere,
l.12 terris, campis cultis et incultis, silvis, pratis, aquis aquarumque decursibus, servis, ancillis, et franchisiis, quesitum et ad inqui-
l.13-rendum, totum ad integrum donamus Cluniacensi loco ; quatinus abitatores ipsius loci tres solidos reddentes sancto Amori omni anno in censum pro tr[i]bus
l.14 mansis qui infra hujus donationis terminaciones sunt, teneant hec omnia omni tempore absque ullius contradictione, et quicquid voluerint faciant,
l.15 tantum ut nulli in beneficium tradant, sed in dominicatu teneant. Si quis autem huic nostrae donacioni contrariare presumpserit, aut aliquam calump-
l.16-niam inferre temptaverit, primitus iram et maledictionem Dei omnipotentis incurrat, ac nisi cito resipuerit, penas aeternas cum eis qui dixerunt domino Deo : Recede a nobis,
l.17 luat ; ipse vero coactus in fisco puplico auri libras denas persolvat. Signum Frodmundi et uxoris ejus Geyle, qui hanc donacionem fecerunt firmarique rogaverunt.
l.18 Signum Frodmundi filii eorum. Signum Rainaldi alteri filii eorum.
l.19 Signum Rainaldi presbiteri. Signum Frodmundi. Signum Eldradi. Signum Wichardi. Signum Rodberti. Signum Attonis. Signum Gauffredi. Signum Uberti.
l.20 Signum Waloni. Signum Bernardi. Signum Desiderii. Signum Eldradi presbiteri. Signum Aremberti alii presbiteri. Signum Rotberti alii. Signum Amaldrici.
l.21 Actum pupplice apud Cluniacum monasterium, regnante Rodberto rege anno tricesimo quarto, indictione IIIIta, XIIo kalendas junii.
l.22 Rainoardus laevita ad vicem cancellarii scripsit.
Notes
Bibliographie
BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 3, p. 772-774, n° 2749.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1882 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1882»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1882/. Date de mise à jour : 29/03/12.