Paris, BNF, lat. 17715 n° 38

<< < / > >>

Numéro1868

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date11/993(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche230   mm

Hauteur à droite210   mm

Largeur en haut290   mm

Largeur en bas305   mm

AuteurMilon

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Milon donne à l'abbaye de Cluny quatre courtils avec des serfs dans la villa Tornetores, dans le pagus de Lyon, sous réserve de jouissance viagère.

Fac-similé

Texte

l.1 Omnis homo quandiu in salo presentis vite agonizat, summa vi atque ingenio
l.2 elaborare debet ut ex reditibus suis aeterna premia mercetur, juxta precursoris
l.3 enim vocem : Jam securis ad radicem arboris posita est. Omnis, inquiens, arbor non fatiens
l.4 fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur. Quapropter noverint tam presentes
l.5 quam etiam futuri quod ego Milo, reminiscens pondus peccatorum meorum, dono Deo et sanctis
l.6 apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus meis, que sunt site in pago Lugdunen-
l.7-se, in agro Cavariaco, in villa Tornetores vocat : hoc sunt quatuor curtili cum vineis
l.8 et arboribus, cultum et incultum, quesitum et adinquirendum, totum et integrum. Dono
l.9 etiam servos, quorum nomina sunt haec : Sisbertum cum uxore sua et infantibus
l.10 suis, Johannem cum uxore sua. Hanc autem donationis cartam fatio pro anime meae
l.11 remedio et pro anima uxoris meae Ermengardis nomine, qui michi ut istam hele-
l.12-mosinam facerem rogavit, et pro animabus omnium parentorum nostrorum, ut Dominus in futuro seculo nobis dig-
l.13-netur esse propitius. In ea vero tenore fatio, ut quandiu vixero teneam et possideam ; post meum discessum,
l.14 [ad] prefatum locum perveniat. In vestitura vero dono illam vircariam qui partitur ad terram Sancti Johannis in villa suprascripta.
l.15 Signum Miloni qui fieri et firmare rogavit. Signum Ottoni comitis. Signum Stephani abbatis. Signum Wicardi. Signum Vulrici. Signum Bernardi. Signum Arlebaldi.
l.16 Signum Aylaldi.
l.17 Data mense novembre, regnante Hugone rege ANNO VII.
l.18 Evrardus levita indignus ad vicem cancellarii recgnovit.

Notes

iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur (Matthieu 3, 10) 1

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 3, p. 178, n° 1959.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1868 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1868»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1868/. Date de mise à jour : 29/03/12.