Paris, BNF, lat. 9265 n° 14
Numéro1866
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date29/05/992(fiabilité :édition)
LieuTrèves, abbaye Saint-Maximin(lat :in suburbio Treveris, in coenobio praediti sancti)
DiocèseTrèves
RégionRhénanie-Palatinat
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche560 mm
Largeur en haut650 mm
Largeur en bas645 mm
AuteurOtton III, roi d'ALLEMAGNE
BénéficiaireAbbaye de SAINT-MAXIMIN de TREVES
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 suburbio Trevirorum requiescit, piissimi avi nostri Ottonis imperialem Ravenne adierit clementiam, postulans quasdam proprietates praedicti confessoris Christi juste quidem prebendarias, sed multis retro
l.3 temporibus injuste beneficiarias ejusdem loci coenobitis restitui. Cujus postulationem benigne suscipiens in praesenti quidem distulit, hanc tamen, si felici successu in patriam reverteretur, se completurum
l.4 promisit, sed voti ejus effectum mors interveniens inpedivit. Praedictus vero abbas Thietfridus ejusque successor Ogo eodem querimonio patris nostri Ottonis atque divi imperatoris clementiam adierunt ejusque
l.5 simili modo promissionem, sed variis bellorum aliorumque imperii negotiorum obstantibus causis effectum completionis non perceperunt. Nos tamen regni et voti eorum successores adiens praedicti
l.6 monasterii venerabilis abbas Folcmarus per harum postulationem et promissionem testes et interventores, dilectissimam videlicet aviam nostram divam imperatricem Adalheidem necnon et venerabilem
l.7 sanctae Mogontinȩ ecclesiae archiepiscopum Vuilligisum, in elemosinam praedictorum imperatorum eorum promissionem nos complere postulavit. Igitur ob elemosinam avi et patris nostri et per petitionem
l.8 praedictorum testium et interventorum nostra regali auctoritate reddimus coenobitis Sancti Maximini quicquid praedictus confessor in pago et in comitatu videlicet Nachgouue et in pago
l.9 et in comitatu Vuormacensi et in pago et in comitatu Spirensi habere dinoscitur, scilicet totum quod hactenus Heribertus comes in beneficio tenere videbatur, ut monachorum Deo inibi sanctoque
l.10 Maximino sub regula sancti Benedicti servientium quies his nostrae donationis sublevata beneficiis instantius libentiusque et pro animarum absolutione piae memoriae avi et genitoris nostri
l.11 necnon pro statu et incolomitatȩ regni nostri Dei misericordiam jugiter exoret, illud sane nostra regali auctoritate jubentes ut praedictae proprietates praelibati confessoris Christi in supradictis
l.12 pagis vel comitatibus sitȩ usui monachorum perpetualiter deserviat nullusque successorum nostrorum, regum videlicet vel imperatorum, eas inde auferre vel in beneficium
l.13 dare presumat. Et ut hoc auctoritatis nostrae praeceptum stabile et inconvulsum permaneat, hoc privilegium conscribi et anuli nostri
l.14 inpressione signari jussimus quod propriae manu subtus firmavimus.
l.15 SIGNUM DOMNI OTTONIS [monogramme] GLORIOSISSIMI REGIS.
l.16 HILDIBALDUS EPISCOPUS ET CANCELLARIUS VICE VUILLIGISI ARCHICAPELLANI RECOGNOVI [sceau].
l.17 Data IIII kalendas junii, ipso die festivo sancti Maximini archiepiscopi, anno dominicȩ incarnationis DCCCCXCII, indictione V, anno autem tertii Ottonis regnantis nono. Actum in suburbio Treveris, in coenobio praedicti sancti. In Dei nomine, feliciter. Amen.
Notes
Bibliographie
SICKEL (Th.), Die Urkunden Ottos II. Die Urkunden Ottos III., Hanovre, 1888-1893 (MGH Diplomata regum et imperatorum Germaniae, 2), DO III, n° 95.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1866 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1866»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1866/. Date de mise à jour : 29/03/12.