Paris, BNF, lat. 17130 n° 1

<< < / > >>

Numéro1863

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date03/986(fiabilité :édition)

LieuDijon(lat :in Divionis castro)

DiocèseNevers

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche530   mm

Hauteur à droite355   mm

Largeur en haut210   mm

Largeur en bas430   mm

AuteurNatrannus, évêque  de  NEVERS

BénéficiaireChapitre cathédral  de  NEVERS

Regeste

Natrannus, évêque de Nevers, donne au chapitre cathédral de Nevers les autels de quatre églises et un alleu situé à Poiseux.

Fac-similé

Texte

l.1 QUAMVIS COMMUNE PROPOSITUM SIT CHRISTIANORUM OMNIUM, VARIO GRADU ET SCEMATE VIVENCIUM, DE STATU ET RELIGIONE SANCTAE MATRIS AECCLESIAE COGITARE,
l.2 episcoporum tamen regimini grandior hujus imminet cura, qui vice Petri, cui Deus pascendos agnos ovesque commisit, aliorumque apostolorum positi, baculo sibi tradito, caulas ȩcclesiȩ
l.3 ab ostium incursu latentium debent astute tueri. Et quia breves sunt hominis dies, et apostolus clamat : curre miser dum tempus habes ne incidas in mortem, tanta ab eis cura, status et religio
l.4 ȩcclesiȩ fulciendus est et sustentandus, quanta lupum rapacem, qui circumit querens quem devoret, insidiantem cognoscunt suis ovilibus. Plurimis etenim et innumerabilibus modis in ȩcclesia sevit
l.5 serpens antiquissimus, sed una criminosa et dampnanda consuetudine ipsam affligit dum pastores illius cupiditate illecti, terras ȩcclesiȩ aut alicui distrahere, aut in alterius dominio compellit
l.6 inrecuperabiliter transferre. Unde exorta famis penuria, ministri ȩcclesiȩ afflicti, canonici videlicet et monachi, ordo quoque sanctimonialium, ceterique servitores ȩcclesiȩ vulgo dispersi, statum
l.7 illius paulatim destitui consentiunt, quem juribus privati sustinere non valent. Cujus imminutionis dampnum, si forte aliquis successor meliori spiritu restauraverit, procul dubio sciat se
l.8 in futuro mercedem supernȩ retributionis accepturum. Quocirca notum sit cunctis ȩcclesiȩ fidelibus presentibus et futuris, quoniam Natramnus, Nevernensis ȩcclesiȩ Dei nutu episcopus, inspectis a primo
l.9 suȩ consecrationis tempore, sibi commissȩ ȩcclesiȩ variis asperisque indigentiis, partim persecutione paganorum malorumque Christianorum, partim antecessorum suorum culpa innatis, inter cetera canonicorum
l.10 statum quod sibi pejus visum est, adeo immunutum et turbatum aspexit, ut ex ȩcclesiȩ sumptibus nullus horum tantum caperet, unde ab episcopo et prelatis ad officia divina constringi nec cohiberi, nisi pro libitu
l.11 potuisset. Pro quo dispendio idem pastor multum gemens, dominico afflatus inpulsu, fideliumque suorum adepto consilio, dedit ad suplementum victus canononicorum Sancti Cyrici quarumdam
l.12 ȩcclesiarum altaria, cum decimis et oblationibus cunctisque ad ea pertinentibus, quarum etiam beneficia ipsorum erant canonicorum, suntque in pago Nevernensi, ex quibus alter in hononore sancti
l.13 Medardi fore videtur, et in villa Arcus, alter in hononore sancti Vincentii in villa Pruiaco situm, tertium quoque [in h]onore sancti Stephani consecratum in villa Salviniaci, quartum vero
l.14 post mortem Rodeni hujus ȩcclesiȩ archidiaconi, de ȩcclesia Patriniaci in honore sancti Juliani consecratum. Dedit etiam idem presul predictis canonicis alodum quemdam sibi ab Antidio consan-
l.15-guineo suo eo tenore dimissum, in eodem pago Nevernensi et in villa Pusco situm, clausum videlicet sibi coherentem, cum terra et prato et silva, et quicquid illi olim Antidius dimisit, et ipse
l.16 postea ab elemosinariis suis comparavit, ipsis canonicis possidendum perpetuo dimisit. Deinde hac donatione ex animo facta, et testamento scripti corroborata, hanc legem et tenorem
l.17 ipse pastor summo interdictu ipsis canonicis imposuit, ut ex ȩcclesiis jamdictis terraque, nec occasione beneficii seu cujuslibet oppressionis aliquam cuilibet horum dare seu vendere vel
l.18 accommodare possint, sed perpetuo jure ad stipendium sui victus has teneant et possideant, singulisque sinodis ex unaquaque sanctȩ matri ȩcclesiȩ denarios IIIIor, investitura persolvant,
l.19 et in die quo transitus illius episcopi advenerit, summo studio vigiliarum et missarum officiis, sicut mos est, in ȩcclesia pro anima ejus frequentatis et decantatis, ex sumptibus illarum ȩcclesiarum
l.20 in refectorio communiter vivant, et postea pro animabus omnium successorum ejus et sua Deum sanctumque Cyricum assidue rogent, et si possibile est, pro illis similia faciant. Hoc autem magna
l.21 obsecratione et interdictu ipse prohibet episcopus, ut nullus successorum suorum, aut quȩlibet alia persona quidquam ex supradictis rebus ausus sit ipsis subtrahere canonicis.
l.22 Quod si fecerit, ira Dei omnipotentis dampnatus maneat habeatque partem cum Datan, et Abiron, et cum eis qui dixerunt domino Deo : Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus.
l.23 Ut autem hec auctoritas majori sit firmitate fulcita, non solum memoratus pontifex manu sua, sed etiam archiepiscoporum et coepiscoporum provintiȩ manibus auctorizandam
l.24 et confirmandam tradidit, quorum nominibus titulata, ab omni sit calumpniatorum atque ȩmulorum defensa versutia. Actum est in Divionis castro.
l.25 [chrisme] NATRAMNUS PECCATOR HUMILISQUE EPISCOPUS. [chrisme] SEVUINUS SANCTE SENONENSIS ECLESIE ARCHIPRESUL [subscripsi].
l.26 [signum] GIBUINUS CATALANENSIS ȩclesiȩ episcopus [subscripsi].
l.27 [signum] ALBERO LUDUNENSIS ȩclesiȩ episcopus [subscripsi].
l.28 [signum] LETULFUS VOCATUS NIVIONENSIS ȩclesiȩ episcopus [subscripsi].
l.29 [signum] GUEDRICUS LINGONENSIS ȩclesiȩ episcopus [subscripsi].
l.30 [signum] RODULFUS CABILLONENSIS ȩclesiȩ episcopus [subscripsi].
l.31 [signum] MAGINERIUS levita scripsit, vice Te[terii decani ante presentiam regis et datavit in mense martio],
l.32 anno XXXII [regnante Lotherio rege].

Notes

1

Bibliographie

LESPINASSE (René de), Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers, Nevers-Paris, 1916, p. 10-12, n° 4.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1863 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1863»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1863/. Date de mise à jour : 29/03/12.