Paris, BNF, lat. 11829 n° 2a
Numéro1814
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date25/07/916
LieuLyon(lat :Lugduni)
RégionAuvergne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche225 mm
Largeur en bas280 mm
AuteurGuillaume Ier, duc d'AQUITAINE
BénéficiaireAbbé Archenoldus
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Vuilelmus et prȩpotens marchio, accessit ad eum quidam venerande vitȩ abha nomine Archenoldus cum subjecta sibi
l.3 congregatione, narrans suppliciter quomodo comitis pater propria voluntate et suo interventu ditaverit locum ubi ipse
l.4 et congregatio ejus moratur, quoque modo apud excellentes reges Ludovicum ac Karolomannum eundem locum sublimaverit,
l.5 tandemque insurgente pravorum hominum procella deiciatur, poenitusque vastetur, et ut solitudo redigatur. Cujus precibus supranominatus
l.6 comes pio condolens affectu, ne videlicet ipse a bono deviaret et excluderetur quod pater ejus divino amore fecerat, et ut
l.7 particeps beneficientiȩ fieret, constituit sub omni potestate sua, quatinus nemo suorum res jamdicti abbatis ejusque congregationis
l.8 invadere aut inquietare prȩsumat, sed liceat eis absque ulla inquietudine suarum rerum plenitudinem tenere.
l.9 Assidue namque res jamdictȩ congregationis impediuntur, nec conceditur eis inchoatȩ normam propositionis servare, sed absque
l.10 ullo amoris Dei respectu cuncta vastantes differtur sacrificium eis a quibus prȩparatum fuerat. Memor vero isdem comes
l.11 benivolentiȩ patris sui quam circa eundem locum habuit, non vult ex foris fieri sed pro elemosina predecessorum parentum suorum
l.12 et remuneratione eternȩ vitȩ, litterarum istarum conscriptionem fieri destinavit et suo nomine roboravit, fideliumque suorum
l.13 manibus contrectandam prȩbuit, ut ubicumque subvenire potuerint, in amministrandis seu sustentandis solaciis ejus
l.14 auctoritate fulciantur. Si quis vero contra hoc decretum facere prȩsumpserit, aut de supradictis rebus temerarius invasor
l.15 extiterit, omnipotentis Dei judicio dampnatus inferat atque persolvat eidem congregationi centum auri libras, et succedentibus
l.16 temporibus hȩc cessionis auctoritas inconvulsa permaneat.
l.17 Vuilelmus illustris comes harum litterarum summam fieri et firmare rogavit.
l.18 Signum Guilelmi junioris. Signum Emmenonis. Signum Artmanni. Signum Ucperti. Signum Leotboldi.
l.19 Signum Gualdonis. Item signum Guilelmi.
l.20 Actum Lugduni VIII KALENDAS AUGUSTI, per manum Egyl sancti Pauli notarii.
Notes
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1814 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1814»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1814/. Date de mise à jour : 29/03/12.