Paris, BNF, lat. 8837 fol. 87v° n° 24
Numéro1812
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date15/10/910(fiabilité :édition)
LieuForchheim(lat :Forecheim curte regia)
RégionLorraine
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche495 mm
Hauteur à droite500 mm
Largeur en haut585 mm
Largeur en bas590 mm
AuteurLouis IV l'Enfant, roi d'ALLEMAGNE
BénéficiaireBernard, Ratfridus et Reginhardus
Regeste
Texte
l.2 Cunctorum igitur sanctae Dei aecclesiae fidelium nostrorumque praesentium ac futurorum noverit industria, quoniam Isaac, Chuonradus atque Vuarnarius pariter celsitudinem nostram efflagitati sunt, ut quibusdam vassallis Hugonis illustri comitis, scilicet Bernardo seu
l.3 Rathfrido ac Reginardo, quasdam res proprietatis nostrae ad proprium largiremur, quas olim pater noster Arnolfus Hildemanno ex parte dedit ; sed ipse fallaci versucia deceptus ultra modum donationis excessit subripiendo. Quod praenominatus comes Hugo, in cujus
l.4 comitatu ipsȩ res constiterant, adprobans nostrisque auribus denuntians, judicio fidelium nostrorum praesentialiter adsistentium fisco dominico redegimus. Quorum petitioni libenter adquiescentes praefatis viris, Bernardo videlicet, Rathfrido ac Reginardo, ipsas
l.5 res sitas in pago et comitatu Albinse in villa siquidem vocabulo Domni Apri, mansos XX cum omnibus ad se juste et legaliter pertinentibus, regia donatione impertiri decrevimus, hoc est mansum indominicatum aeclesiamque in eadem villa constructam
l.6 cum ceteris mansis, casticiis, campis, pratis, pascuis, cultis et incultis, silvis, aquis aquarumve decursibus, molendinis, piscationibus, viis et inviis, exitibus et regressibus, mobilibus et immobilibus, quesitis et inquirendis ac mancipiis utriusque
l.7 sexus. Unde praesentem nostri vigoris munificentiam eis fieri jussimus nostraque manu contulimus ipsis imperciendo, per quam decernimus firmiterque statuendo sanccimus, quatinus sicut de reliquis suarum possessionum
l.8 rebus, ita et de praenominata villa Domni Apri vocata ab hodierna die deinceps libero potiantur arbitrio habendi, tenendi, tradendi, donandi, vendendi, commutandi suisque heredibus jure successionis derelinquendi
l.9 seu quicquid propria elegerint voluntate faciendi. Et ut hȩc nostrae largitionis auctoritas per succedentia temporum fluctivagi aevi curricula a cunctis fidelibus verius credatur atque
l.10 diligentius servetur, manu propria subter eam firmavimus et sigilli nostri impressione insigniri jussimus.
l.11 SIGNUM DOMNI HLUDOVUICI [monogramme] PIISSIMI REGIS.
l.12 THEODULFUS NOTARIUS AD VICEM HRATPODI ARCHIEPISCOPI SUMMIQUE CANCELLARII RECOGNOVI ET [ruche_notes_tironiennes].
l.13 Data idus octobris anno dominicae incarnationis DCCCCX, indictione XIIII, anno vero domno Hludovuico regnante XI. Actum Forecheim curte regia. Feliciter in Dei nomine. AMEN.
Bibliographie
SCHIEFFER (Th.), Die Urkunden Zwentibolds und Ludwigs des Kindes, Berlin, 1960 (MGH Diplomata regum Germaniae e stirpe Karolinorum, 4), p. 212-213, n° 76.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1812 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1812»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1812/. Date de mise à jour : 29/03/12.