Paris, BNF, lat. 9264 n° 10
Numéro1803
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date11/02/893(fiabilité :édition)
LieuIngelheim(lat :Ingilinheim curte regali)
DiocèseTrèves
RégionRhénanie-Palatinat
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche505 mm
Largeur en haut665 mm
Largeur en bas685 mm
AuteurArnoul, roi d'ALLEMAGNE
BénéficiaireAbbaye de SAINT-MAXIMIN de TREVES
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2-duxerimus, id nobis ad aeternae vitae premia feliciter promerenda profuturum esse liquido credimus. Unde noverit omnium fidelium nostrorum praesentium scilicet atque futurorum industria, quia Hatho venerabilis ac dilectus archiepiscopus noster pio monitu postulavit clementiam nostram, ut collegio fratrum in monasterio
l.3 Sancti Maximini Treveris constructo Domino die ac nocte famulantum loca subnotata specialiter ad sua victualia concederemus. Cujus jus[tam] petitionem libenter implentes haec loca illis ad suam peculiaritatem perpetualiter habenda, ut ex his victum atque habitum consequantur, pro [nostrae] animae absolutione concessimus, hoc est Apula,
l.4 Abernesheim, Prichna, Holzhusa, in Mogoncia una capella, Tionenheim, Rivanacha, Loabia, Decima, Cannis, Alsoncia, Embilado, Tavena, Bessiaco, Burnacha, Matrihesthorf, Fulina, Eberlinga, Borstat, Meroldi villa, Marsc, Vuimari aecclesia, Crufta, Scranna cum omnibus abbatiae Sancti Maximini
l.5 salicis decimationibus, quas concedimus in usus hospitum peregrinorum et pauperum. Jussimus quoque hoc praesens praeceptum inde conscribi, per quod decernimus atque firmissim[e jubem]us, ut ipsi fratres praelibata loca cum omnibus pertinentiis sub eorum cura teneant atque secure et quiete juxta
l.6 suum arbitrium illis potiantur et nec nobis neque illi, qui hanc abbatiam tenuerit, aliquod servitium impendant, excepto hoc quod more solito benedictionem suam illi offerant, qui monasterio presit, potestatemque teneant super ipsas res suum prepositum specialiter constituere eumque pari modo, si bene
l.7 officium praepositurae suae non expleat, degradare. Et ut hoc praeceptum nostro munimine roboratum perpetualiter firmum et stabile perseveret, manu nostra illud firmavimus anuloque nostro consignare pracepimus.
l.8 SIGNUM DOMNI ARNOLFI [monogramme] GLORIOSISSIMI REGIS.
l.9 ENGILPERO NOTARIUS AD VICEM DIOTMARI ARCHICAPPELLANI RECOGNOVIT ET [ruche_notes_tironiennes] [sceau].
l.10 Data III IDUS FEBRUARII anno dominicae incarnationis DCCCXCIII, indictione XI, anno vero VI regni domni ARNOLFI serenissimi regis. Actum Ingilinheim curte regali. In Dei nomine, feliciter. Amen.
Notes
Bibliographie
KEHR (P.), Die Urkunden Arnolfs, Berlin, 1955 (MGH Diplomata regum Germaniae e stirpe Karolinorum, 3), p. 168-169, n° 114.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1803 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1803»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1803/. Date de mise à jour : 29/03/12.