Chaumont, AD Haute-Marne, 2 G 461
Numéro180
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1088(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseAutun
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche330 mm
Largeur en bas345 mm
AuteurRobert, évêque de LANGRES
BénéficiaireAbbaye de SAINT-PIERRE de FLAVIGNY
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Auditum est, et probabiles testantur personȩ, monachos Sancti Petri Flaviniacensis cenobii ȩcclesiam de Chicheio
l.3 ab episcopis Lingonensibus per vicarium tenuisse; satis quidem conveniens videtur fuisse ditiores, ȩcclesias eas quȩ
l.4 minora habuerunt per quas congrue potuerunt largitiones augmentasse. Defuncto autem vicario, prenotati fratres
l.5 cum abbate suo Raynaldo presentiam Rotberti Lingonensis episcopi adierunt, quod a predecessoribus ejus habuerant
l.6 humiliter petierunt, apud quem, nulla intercedente pecunia nec per aliquem simoniȩ gradum, quod postulavere optinuerunt.
l.7 Ego itaque Rotbertus, Lingonensis episcopus, Raynaldo abbati et fratribus sibi commissis pretitulatam ȩcclesiam per vicarium
l.8 nomine Johannem tenendam concedo, his quȩ subsequuntur determinatis conditionibus: ut videlicet per annos singulos
l.9 paratȩ et eulogiȩ reddantur ministris nostris, archidiacono et archipresbitero debita servitia inpendantur,
l.10 sinodus et concilia suo tempore custodiantur; mortuo denique vicario, in manus episcopi Lingonensis ȩcclesia revertatur.
l.11 [...90...danda]
l.12 [...50...] Hermannus. Signum Norgaudi archidiaconi in cujus ministerio
l.13 illa habetur ȩcclesia. Signum Gozelmi archidiaconi. Signum Girardi archidiaconi. Signum Guarnerii archidiaconi. Signum Hugonis archidiaconi.
l.14 Facta sunt hȩc Philippo Galliȩ regnum optinente, Rotberto Lingonis pontificium agente, Stephano cancellario
l.15 dictante et scribente.
Notes
Bibliographie
PETIT (Ernest), Histoire des ducs de Bourgogne de la race capétienne, 9 vol., Paris-Dijon, 1885-1905. , t. 7, p. 527-528.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°180 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°180»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte180/. Date de mise à jour : 29/03/12.