Paris, BNF, lat. 8837 fol. 44v° n° 12
Numéro1785
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date20/07/870(fiabilité :édition)
LieuPonthion(lat :Pontione palatio)
DiocèseCarcassonne
RégionLanguedoc-Roussillon
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche545 mm
Hauteur à droite560 mm
Largeur en haut675 mm
Largeur en bas690 mm
AuteurCharles II le Chauve, roi des FRANCS
BénéficiaireOliba, comte de CARCASSONNE
Regeste
Texte
l.2 ergo morem parentum rerum videlicet praedecessorum nostrorum sequentes, libuit celsitudini nostrae Olibam dilectum nostrum comitem de quibusdam nostrae proprietatis rebus honorare atque munerari. Cedimus ergo ei in pago Carchasensi eclesiam Sanctae
l.3 Mariae et Fraxinum fiscum nostrum, et de Helesau usque in Cabardense et de Prada usque in flumine Fiscovo quantum ibi nostrum indominicatum habebamus, eclesiam vero Sancti Johannis, et quantum in Basara fisco habere visi sumus, Agrifolium vero et alterum Agrifolium hoc quod
l.4 ad fiscum nostrum pertinebat, Corneliana vero et Rebentino et Aurenciano et Vinaciacum et Sanctum [Mart]inum quitquid ad nostrum indominicatum pertinere videbatur, Clariacum quoque et Favars, et in valle Aquitanie Sanctum Stephanum, quantum in jus nostri in-
l.5-dominicatus adtingere vel adherere videbatur, necnon et in vicaria Ausonensi eclesiam Sancti Martini et Insulam longam et eclesiam Sancti Amantii et Resciacum cum omnibus quae ad fiscum nostrum pertinent, et in comitatu Ratensi in Festam et Buxam et Fontes et Sanctum Martinum
l.6 et Calau et Solonello et Mazirolas et Arbuscello et Bernacum cum omnibus quae ad nostrum indominicatum pertinebant. Unde et hoc magnitudinis nostrae praeceptum fieri illique dari jussimus per, quod memoratas res cum omni sua integritate quantum ad proprium
l.7 nostri fisci pertinebat praenominato Olibe comiti aeternaliter ad jus proprium habendas concedimus et de nostro jure in jus ac dominationem illius solemni more transferimus eo siquidem pacto ut quicquid ex praedictis rebus abhinc et deinceps pro sua oportunitate
l.8 jamfatus fidelis noster Oliba agere voluerit, libero in omnibus potiatur arbitrio quemadmodum ex reliquis suae proprietatis rebus agendum deliberaverit. Ut autem haec nostrae auctoritatis largitio majorem in Dei nomine optineat firmitatis vigorem,
l.9 manu propria eam subter firmavimus anulique nostri inpressione assignari jussimus.
l.10 SIGNUM [monogramme] KAROLI GLORIOSISSIMI REGIS.
l.11 GAMMO NOTARIUS AD VICEM GOSLENI RECOGNOVIT ET SUBSCRIPSIT [ruche_notes_tironiennes] [Boso frater regine ambasciavit] [sceau].
l.12 Data XIII kalendas agustas, indictione III, anno XXXI regnante Karolo gloriosissimo rege. Actum Pontione palatio. In Dei nomine, feliciter. [Amen], amen.
Bibliographie
Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 8, p. 627, n° 232.
TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 2, p. 260-262, n° 341.
LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 5, pl. 4 (fac-similé).
MAGNOU-NORTIER (Elisabeth), MAGNOU (Anne-Marie), Recueil des chartes de l'abbaye de la Grasse, 2 vol., Paris, 1996-2000 (Collection de documents inédits sur l'histoire de France, 24 et 26), t. 1, p. 48-49, n° 28.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1785 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1785»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1785/. Date de mise à jour : 29/03/12.