Paris, BNF, lat. 9264 n° 3
Numéro1771
Fiabilité de l'actedouteux
Genrediplôme
Date02/04/822(fiabilité :texte)
Lieunon identifié(lat :Longolane)
DiocèseTrèves
RégionRhénanie-Palatinat
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué
Etat de la traditionpseudo-original
Hauteur à gauche310 mm
Largeur en haut405 mm
Largeur en bas410 mm
AuteurEmpereur Louis le Pieux
BénéficiaireAbbaye de SAINT-MAXIMIN de TREVES
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 pubblice rei servientibus tam presentibus quam et futuris, notum sit quoniam insignis vir et abba Elisachar de monasterio Sancti Maximini, ubi ipse requiescit, quod dedicatum est
l.3 in honore sancti Johannis Euvangeliste, in civitate que dicitur Treveris, attulit nostre regalitati quoddam privilegium senioris et patris nostri Caroli bone recordationis atque excellentissimi
l.4 imperatoris, in quo sua benivola largitate denotatum fuit, qualiter supradicto monasterio et monachis in eo pro regni nostri salvatione Deo sedulo servientibus ad necessitates
l.5 eorum levigandas concederet, ut nullus in potestate sua esset nec post eum futurus, qui in curtis vel in villis eorum placitum tenere, vel quicquam potestatis praesumeret exercere
l.6 sine abbatis et monachorum permissione. Et addens, ut ubicumque naves eorum vel homines pervenissent nullus theloneum ab eis exigere auderet. Et deprecatus est praedictus abbas,
l.7 ut juxta morem paternum per nostram auctoritatem idem concederemus, cujus rogationi assensum prebere omnimode placuit. Igitur istud praeceptum ad utilitatem mona-
l.8-chorum fieri jussimus, per quod imperamus ne quislibet de judiciaria potestate in curtes vel in villas ipsius monasterii ad causas audiendum, nec fidejussores tollendum,
l.9 neque ad manendum, aut homines ipsius ecclesie distringendum ingredi praesumat, set sicut ipse locus sub antecessorum regum hactenus fuit conservatus, ita deinceps
l.10 per nostram auctoritatem permaneat inconvulsus. Et ut istud decretum firmius per tempora conservetur manus nostre subscriptione et anuli nostri impressione signari jussimus.
l.11 SIGNUM [monogramme] LUDUVUICI SERENISSIMI IMPERATORIS.
l.12 [chrisme] DURANDUS DIACONUS RECOGNOVIT [ruche] [sceau].
l.13 Datum IIII nonas aprilis anno regni nostri VIIII in Longolane. Feliciter. Amen.
Notes
Bibliographie
BÖHMER (J. F.), MÜHLBACHER (E.), Regesta imperii. t. 1 : Die Regesten des Kaiserreichs unter den Karolingern, 751-918, Innsbruck, 1908, n° 754.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1771 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1771»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1771/. Date de mise à jour : 29/03/12.