Chaumont, AD Haute-Marne, 7 H 15
Numéro177
Fiabilité de l'actedouteux
Genrebulle
Date1073(fiabilité :artem)
Lieunon identifié
DiocèseChâlons
RégionChampagne/Ardenne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau bulle perdue
Etat de la traditionpseudo-original
Hauteur à gauche570 mm
Largeur en bas370 mm
AuteurPape Alexandre II
BénéficiaireAbbaye de MONTIER-EN-DER
Regeste
Texte
l.2 Alexander, episcopus, servus servorum Dei, omnibus tam presentibus quam futuris filiis aeclesiae. Credita nobis sollici-
l.3-tudine commoni, et omnium aeclesiarum Dei curam agere debemus, sanctae autem Romanae aecclesiae multo
l.4 attentius, cui Dei misericordia non nostris meritis presidemus. Quapropter spiritali zelo contra Dei hostes accensi, ex
l.5 afflictione servorum Dei anxiati pro hoc summopere niti studemus et laborare, quatinus sanctȩ religionis cul-
l.6-tores Deo in monasteriis suis quiete possint deservire. Scientes procul dubio, quia tunc apud Deum nostra merces erit
l.7 copiosa, si venerabilia loca per nos ad meliorem statum fuerint perducta. Et ideo, sicut diximus, debitȩ custodiȩ
l.8 pieque sollicitudinis zelum observantes, munimus et defendimus Dervensem abbatiam per privilegium apostolicae aucto-
l.9-ritatis secundum consuetudinem antecessorum nostrorum eorumque regum, qui pro animae suȩ remedio eam primitus
l.10 construxerunt, et defensioni sanctae Romanae aecclesiae assignaverunt et tradiderunt, cum his videlicet bo-
l.11-nis omnibusque pertinentiis, quȩ modo juste tenet vel in futurum juste et legaliter adquisierit. Quocirca
l.12 ammonemus imperando apostolicique rigoris gladium exerentes defendendo ne cui liceat presumptori quippiam
l.13 violentiȩ inferre predicto loco. Est enim ipsa abbatia constructa in honore beatissimorum apostolorum Petri et Pauli
l.14 ubi corpore requiescit sanctus et gloriosus Christi martyr Bercharius et venerabilis virgo Theodosia. In primis hoc statuentes ut congre-
l.15-gatio ipsius monasterii liberam licentiam habeat super se abbatem eligendi secundum regulam sancti Benedicti et ut nulla persona preripere sibi pasto-
l.16-ralem curam presumat sine communi consensu ipsius congregationis. Similiter quoque notum et stabilitum esse volumus quod sub inviolabili tuitione et
l.17 defensione apostolici privilegii omnes facultates Dervensis abbatiȩ positȩ sint, quicquid scilicet illi ȩcclesiȩ aut est datum aut est dandum;
l.18 scilicet villȩ, ȩcclesiȩ, decimȩ, vineȩ, terrȩ cultȩ et incultȩ, silvȩ, molendini, aquȩ aquarumve decursus, consuetudines etiam ȩcclesiasticȩ, ab
l.19 hac sancta sede apostolica illi indultȩ, et precepta regum decretaque pontificum. Et quoniam abbatem ȩcclesiȩ ipsius virum virtutis novimus esse, nobisque jam
l.20 pridem devinctum familiari dilectione, quem predecessor noster bonȩ memoriȩ Leo papa tanto suȩ caritatis dignum duxit amore ut eum sui no-
l.21-minis dicti Brunonis quod ante apostolicatum in baptismate sortitus fuerat, donaret honore, nolumus quemquam sibi suisque in aliquo molestum esse;
l.22 quod si fiat a cuibuscumque, concedimus ei apostolica auctoritate et omnibus successoribus ȩcclesiȩ illius quoscumque insurgentes contra eam frangere
l.23 anathematis ultione ut in securiori quiete Deo valeant liberius vacare. Si quis vero contra statuta Romanȩ ȩcclesiȩ hanc auctoritatem
l.24 nostri privilegii infringere voluerit illusum a se se esse recognoscat et sub sententia Petri post Ananiam et Saphiram mortuum se veraciter
l.25 intelligat nisi ad congruam satisfactionem recurrat. Auctoritate igitur Dei patris omnipotentis et sancti Petri omniumque apostolorum
l.26 et electorum Dei excommunicamus et omni maledictionis genere expugnamus illum, qui, contra hoc sanctȩ Romanȩ ȩcclesiȩ decretum vi-
l.27-olare presumpserit, auctoritatis nostrȩ hoc concessum privilegium nisi penituerit per verȩ emendationis fructum.
l.28 [sceau].
Bibliographie
JAFFE-LOEWENFELD, n° 4718.
MORELLE (Laurent), Examen de trois privilèges pontificaux du XIe siècle en faveur de Montier-en-Der, in Cahiers Haut-Marnais, 161 (1985), p. 22-42, p. 40-41, n° 3 (fac-similé, p. 39).
FALKENSTEIN (Ludwig), Les privilèges et les lettres de la chancellerie pontificale dans le chartrier de Montier-en-Der (XIe et XIIe siècles), in Les moines du Der : 673-1790, actes du colloque international d'histoire, Joinville-Montier-en-Der, 1er-3 oct. 1998, Langres, 2000, p. 259-294, p. 261 et 269.
Analecta juris pontificii, , t. 10, col. 409, n° 48.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°177 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°177»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte177/. Date de mise à jour : 29/03/12.