Paris, BNF, lat. 9264 n° 2
Numéro1769
Fiabilité de l'actedouteux
Genrediplôme
Date08/808(fiabilité :édition)
LieuPaderborn(lat :Patresbronna)
DiocèseTrèves
RégionRhénanie-Palatinat
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué
Etat de la traditionpseudo-original
Hauteur à gauche510 mm
Hauteur à droite520 mm
Largeur en haut580 mm
Largeur en bas575 mm
AuteurEmpereur Charlemagne
BénéficiaireAbbaye de SAINT-MAXIMIN de TREVES
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 gratia Dei rex Francorum, Longobardorum ac patricius Romanorum, pro remedio anime meae atque stabilitate regni nostri,
l.3 sanctorum monasteria sub meo regimine constituta taliter volo per successiones temporum manere illesa, qualiter per antecessoris mei
l.4 privilegia inveni esse firmata. Proinde quia abbatiam Sancti Maximini in privilegio mei genitoris Pipini suo ipsius
l.5 mundiburdio constitutam repperi, ego quoque delibero testamentum facere, per quod ipse locus atque monachi ibi conversan-
l.6-tes sub nostra defensione cum quiete valeant vivere et orationi vacare. Quapropter Vuerinolfo abbati de eodem monasterio
l.7 supradicti confessoris Christi, quod est constructum in suburbio Treveris atque dedicatum in honore sancti Johannis apostoli et evangeliste, mo-
l.8-nachisque in eodem loco Christo famulantibus regali auctoritate seu potestate concedimus, ut habeant in secula post nos futura liberam
l.9 potestatem eligendi abbatem inter ipsos monachos ; si autem ibi non potest inveniri, eligant sibi ubicumque voluerint. Insuper nostra praeceptione
l.10 constituimus atque inconvulse firmamus, ut nullus regum nobis succedentium vel alia persona aliqua contra eundem locum vel monachos in tota abbatia
l.11 ullam potestatem exercere praesumat nec theloneum usquam a navibus eorum exigat seu placitum teneat sine jussione et petitione abbatis,
l.12 sed secure et cum pace maneat locus ille sub nostro et successorum nostrorum mundiburdio. Et ut istius carte auctoritas firmior per
l.13 tempora habeatur, nostrae manus signaculis eam affirmare decrevimus et anulo nostro firmare jussimus.
l.14 SIGNUM [monogramme] CAROLI GLORIOSISSIMI REGIS. [chrisme] Rado relegi [sceau] [ruche].
l.15 Data mense augusto anno XL regni nostri ; acta Patresbronna fisco nostro super ipsa.
Notes
Bibliographie
MÜHLBACHER (E.), Die Urkunden Pippins, Karlmanns und Karls des Grossen, Hanovre, 1906 (MGH Diplomata Karolinorum, 1), p.., n° 276.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1769 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1769»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1769/. Date de mise à jour : 29/03/12.