Paris, BNF, lat. 9264 n° 1
Numéro1768
Fiabilité de l'actedouteux
Genrediplôme
Date01/765(fiabilité :édition)
Lieunon identifié(lat :Inheim)
DiocèseTrèves
RégionRhénanie-Palatinat
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué
Etat de la traditionpseudo-original
Hauteur à gauche350 mm
Hauteur à droite360 mm
Largeur en bas350 mm
AuteurPépin le Bref, roi des FRANCS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-MAXIMIN de TREVES
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2-dimus nobis in futuro seculo recompensari, si stabilitatem et quietem monasteriorum confirmamus ac res aeclesi-
l.3-asticas Deo donante cum protectione aucmentamus. Proinde ego Pippinus gracia Dei rex Francorum omnibus regibus
l.4 in aeternum futuris in hoc testamento denuncio me habere sub potestate regali quoddam monasterium, ubi
l.5 sanctus Maximinus Dei presul est corpore sepultus, constructum videlicet in suburbio Treveris atque
l.6 dedicatum in honore sancti Johannis apostoli et evangeliste, quod monasterium cum tesauro atque tota
l.7 abbatia sub illius loci abbate semper constare precipio, quia per antecedentia tempora a regibus ita
l.8 constitutum esse repertum teneo. Quapropter hunc presentem abbatem Uothilradum et omnes abba-
l.9-tes post eum futuros de eodem loco simul cum monachis et abbatia sub regum mundiburdio in secula
l.10 manere decerno, ut ab omni inquietudine expediti Deo valeant servire cum gaudio spiritali.
l.11 Electionem quoque abbatis supradictis monachis regali auctoritate concedo, ut habeant potestatem
l.12 eligendi quemcumque sive quocumque voluerint, ea racione ut regulam cum sibi subjectis custodiat.
l.13 Si quis autem, quod absit, hanc cartam infringere voluerit vel ejusdem loci familiae ullam mo-
l.14-lestiam in aliqua re intulerit contra voluntatem abbatis, iram Dei incurrat ac regie majesta-
l.15-tis reus omni tempore teneatur. Et ut hec descriptio firma sit, anulo sigillare eam jussimus nostro.
l.16 Adalolfus resignavit [ruche] [sceau].
l.17 Datum quod fecit mensis januarii in puplico palacio Inheim XIIII regni nostri anno. Feliciter.
Notes
Bibliographie
MÜHLBACHER (E.), Die Urkunden Pippins, Karlmanns und Karls des Grossen, Hanovre, 1906 (MGH Diplomata Karolinorum, 1), n° 39.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1768 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1768»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1768/. Date de mise à jour : 29/03/12.