Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 79 n° 190

<< < / > >>

Numéro1758

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date11/1118(fiabilité :édition)

LieuCluny(lat :apud Cluniacum publice)

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche120   mm

Hauteur à droite75   mm

Largeur en haut250   mm

Largeur en bas330   mm

AuteurNarduinus et Oelardus son frère de  SALA

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Narduinus de Sala et Oelardus, son frère, abandonnent une plainte formulée contre l'abbaye de Cluny, au sujet d'un pré situé à Charbonnières.

Fac-similé

Texte

l.1 Notum sit amantibus veritatem et pacem, quod ego Narduinus de Sala et frater meus Oelardus, qui aliquando seniores de Cluniaco injuste fatigavimus, pro quodam prato bono quod ego
l.2 donaveram sancto Petro et Cluniacum pro altero fratre meo Gaufredo nomine apud Cluniacum facto monacho, sed jamdictus Oelardus reclamabat, quasi ipse, quia adhuc puer erat,
l.3 donationem hanc non laudavisset; tandem, recognoscentes injusticiam nostram venimus Cluniacum cum aliquantis amicis nostris, intravimus capitulum, calumpniam quam de prato illo moveramus werpi-
l.4-vimus a die illa in totum tempus, et si quid de rebus ad nos pertinentibus a diebus Narduini patris nostri Cluniaco fuerat destinatum, totum communi voluntate, tota fide et plena pace,
l.5 ad Cluniacum laudavimus et confirmavimus pro remedio animarum nostrarum, vel parentum nostrorum in perpetuum. Hoc fecimus in capitulo, in conventu Cluniacensi, presentibus amicis nostris eisdemque
l.6 testibus, quorum hec sunt nomina: Hugo capellanus de Laysiaco, Benedictus presbiter de Sonosano, Gaufredus miles de Classeaco et Paganus frater ejus, Wichardus de Cavannis, Stephanus
l.7 de Marzeaco. Est autem pratum illud subtus Carbonias, inter ipsum villulam et aquam Meogiam, pertingens usque in ipsum rivum; clauditur autem de tribus partibus longo
l.8 fossato, de quarta parte ipso rivo, ita ut nec via, nec semita per pratum esse debeat. Robertus monachus tunc temporis decanus erat de Laysiaco, a quo in hac secunda
l.9 donatione sexaginta solidos accepimus ut donatio nostra et donacionis pax melius atque firmius teneatur. Factum apud Cluniacum publice, in mense
l.10 novenbrio, sub domno papa Paschali, regnante Ludovico rege Francorum, tempore domni Berardi Mathicensis episcopi, et domni Poncii Cluniacensis abbatis.
l.11 Ebrardus presbiter rogatus ad vicem cancellarii scripsit.

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 5, p. 233-234, n° 3881.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1758 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1758»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1758/. Date de mise à jour : 29/03/12.