Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 79 n° 189
Numéro1757
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1117(fiabilité :édition)
LieuBesançon(lat :Bisontii, in ?cclesia Sancti Johannis)
DiocèseMâcon
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche495 mm
Hauteur à droite475 mm
Largeur en bas390 mm
AuteurGuillaume Ier, archevêque de BESANCON
BénéficiaireAbbaye de CLUNY
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Pastoralis officii est ut evellat
l.3 et destruat, ut disperdat et dissipet, ut edificet et plantet. Quia ergo ad hoc nos prefecit populo suo omnipotens
l.4 Deus, ut vineam Domini Sabbaoth disciplinis regularibus excolamus, ut vicia evellere, superflua destruere,
l.5 virtutum quoque plantaria inserere studeamus, dum hoc viribus nostris sine coadjutoribus adimplere non possumus,
l.6 oportet nos agricolas, peritos virtutum viros, undecumque conducere, qui usque ad vesperum viriliter laborantes,
l.7 ad ubera nostrȩ consolationis sub umbraculo divinȩ protectionis confugiant, et nobiscum labores manuum
l.8 manuum suarum manducantes ȩterne beatitudinis denarium sibi et nobis adquirant. Et quoniam Cluniacensis
l.9 ȩcclesia pre ceteris Galliarum ȩcclesiis hujusmodi spiritalis agriculturȩ peritissimos agricolas et multo plures habere
l.10 cognoscitur, venerabilis fratris nostri Walcherii, Gigniacensis prioris, peticionibus annuentes, Altepetrensem
l.11 ȩcclesiam religione quondam monastica destitutam, tibi, Deo dilecte Cluniacensis abbas, sanctissimoque ejusdem
l.12 loci conventui dedimus, concessimus ad inhabitandam et in religione monastici ordinis Deo auctore diligentius
l.13 informandam. Actum Bisontii, in ȩcclesia Sancti Johannis, laudente Pontio Altepetrensi priore, domno Stephano ejusdem
l.14 ecclesie canonico et Bisontino cantore, domno Mainerio decano, domno Bernardo magistro, domno Manasse
l.15 archidiacono, Stephano thesaurario, Burcardo, Hugone archidiaconibus et aliis multis. Postea Cluniaci, III
l.16 idus augusti, per memetipsum in capitulo vestro interfui, et id ipsum cum his qui mecum aderant laudavi et confirmavi,
l.17 salvis justiciis et debitis consuetudinibus nostris. Nunc quoque per presentis privilegii paginam prefatam Altepetrensem ȩcclesiam vobis
l.18 vestrisque successoribus, cum omnibus appendiciis suis, laudamus, concedimus et confirmamus, salvis ut prediximus
l.19 justiciis et debitis consuetudinibus nostris. Sane si quelibet in crastinum persona potens vel inpotens hujus nostri privile-
l.20-gii paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, donec satisfactione congrua emendaverit, aliena a corpore
l.21 et sanguine Domini fiat, et in extremo exagmine districte ulcioni subjaceat.
l.22 Conservantibus hȩc, pax et tranquillitas. Amen.
l.23 [sceau].
Bibliographie
BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 5, p. 232-233, n° 3880.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1757 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1757»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1757/. Date de mise à jour : 29/03/12.