Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 79 n° 193
Numéro1752
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date10/1113(fiabilité :édition)
LieuToury(lat :aput Toriacum)
DiocèseOrléans
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche440 mm
Largeur en haut415 mm
Largeur en bas405 mm
AuteurLouis VI, roi de FRANCE
BénéficiairePithiviers, prieuré de Cluny
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 et depressa imagine quam habuit ad similitudinem sui creatoris; illicitos carnis motus passa, quos prius racio amovebat, in hanc lacrimarum
l.3 vallem decidit, ineffabilis caritas Dei divina bonitate condolens, et miseriis facture sue compaciens, indutus hominem, pristine libertati hominem
l.4 restituit et imaginem, que depressa erat, reformavit. Hoc autem hominibus insinuans, quod in dilectione Dei et proximi fundamenta sue operationis
l.5 specialiter construant et cetera bona super hec edificent. Ego igitur Ludovicus Dei gratia rex Francorum, gratia illius, per quem reges regnant et justa judicia decernunt
l.6 compulsus, monachis Beati Petri Cluniacensis ecclesie scilicet ultra pontem Piveris commorantibus, Deo genitricique ejus, et apostolis ejus Petro et Paulo servientibus
l.7 concessimus quatinus ecclesia, quam propter amorem Dei Haericus sancte Aureliacensis ecclesie clericus et filius, et frater ejus Isenbardus miles, et Wido largus, et Albertus
l.8 Teschelini filius fundaverunt in alodio suo, in tanta libertate haberetur, quod nemo deinceps ecclesiam, vel res ecclesie inquietare vel violare, aliquid exigendo,
l.9 presumat. Insuper inhabitantes prefatum alodium tanta libertate donamus, quatinus res suas libere et secure possideant, ita quod nec privatam nec
l.10 publicam rapinam ultra paciantur, sed ab omni jugo cujuslibet dominii expediti, soli Deo serviant obnoxii. Preterea consuetudines, quas prefate ecclesie
l.11 Rainerius episcopus et Ernulfus et Johannes concesserunt, perpetuo jure habendas firmamus. Immo etiam quicquid ecclesia, seu dono, seu emptione, in regno
l.12 nostro vendicare poterit, sub prefate libertatis asertione possidendum donamus. Ut autem hoc firmum et inconculsum in eternum permaneat, nostri
l.13 nominis caractere signari precepimus, et sigillo nostro, interveniente prece domni Johannis, qui tunc Aurelianensem regebat ecclesiam, corroborari voluimus.
l.14 Si quis autem nostro regali decreto obviare temptaverit, calumpnia illius irrita existente, majestatis nostre reus exsul a nostro regno fiat.
l.15 Aptum est istud mense octobri, aput Toriacum, regnante Ludovico rege quinto anno, anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo tercio
l.16 decimo.
l.17 Data per manus Stephani cancellarii.
l.18 Signum Simonis capellani. Signum Ludovici [croix] regis. Signum Johannis episcopi. Signum Anselii dapiferi. Signum Widonis de Merula Villa.
l.19 Signum Vualteri Tirelli. Signum Haimonis de Carroco. Signum Hugonis constabularii. Signum Widonis camerarii. Signum Hugonis Griarii. Signum Hugonis de Rua
l.20 Nova. Signum Alberti Teschelini filii. Signum Alberici Rufi. Signum Josberti Ode filii. Signum Fulconis de Miliaco. Signum constabuli servientis regis. Signum Widonis terre
l.21 monachorum procuratoris. Signum Mathei Bituricensis archidiaconi.
l.22 [sceau].
Bibliographie
BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 5, p. 255, n° 3905.
DUFOUR (Jean), Recueil des actes de Louis VI, roi de France : 1108-1137, Paris : De Boccard, 1992-1994, 4 vol. (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 1, p. 187-189, n° 84.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1752 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1752»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1752/. Date de mise à jour : 29/03/12.