Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 79 n° 170
Numéro1751
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1109(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseMâcon
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche175 mm
Hauteur à droite185 mm
Largeur en haut360 mm
Largeur en bas365 mm
AuteurDalmace de GIGNY
BénéficiaireAbbaye de CLUNY
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 et omnia munda sunt vobis. Item alibi veridica scriptura dicit: Sicut aqua extinguit ignem, ita helemosina extinguit peccata. Igitur ego
l.3 Dalmatius de Ginniaco prenominatus, his misericordiarum preconiis me inseri cupiens et optans, cedo et werpio quandam querimoniam seu calump-
l.4-niam quam adversus sanctum Petrum et locum Cluniacum et monachos ibi habitantes habere videbar. Namque prefati loci habitatores, scilicet monachi Clunia-
l.5-censes, acceperunt quiddam honoris a duobus avunculis meis, quem dederunt Deo et sancto Petro pro animabus suis, scilicet Rotbertus et Wigo. Donaverunt enim eis terram de Bertiaco pro animabus suis, sicut in carta
l.6 et testamento ab ipsis facto continetur, a fluvio Graonna usque ad terminos prefixos ipsius honoris, quȩ constat in silvis, pratis, vineis, campis cultis et in-
l.7-cultis, aquis aquarumve decursibus, exitibus et regressibus, secundum quod veracium testium id debonnare poterit testimonium. Quod donum ego non
l.8 primitus laudavi, sed calumpniatus sum verbis. Nunc vero omnibus votis illud laudo, volo, et opto; et si aliquid recti in isto honore habere me putabam, per hanc
l.9 manumissionis cartulam vuerpio, finio et cedo, ita ut ab hac die ibi aliquam consuetudinem vel excussionem requirere non presumam, nec ego nec aliquis heres, aut
l.10 proheres meus, vel aliqua inmissa persona. Si denique aliqua persona id attemptare presumpserit, ut huic dono aliquam calumpniam inferat, iram Dei omnipoten-
l.11-tis incurrat, nisi digne emendaverit.
l.12 Signum Dalmatii, qui hanc werpitionem fecit et hanc cartam firmavit. Signum Gausleni. Signum Dalmatii fratris ejus. Signum Oddonis de Craio. Signum Gondoeni presbiteri.
l.13 Signum Huberti de Tuciaco. Signum Girardi.
Bibliographie
BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 4, p. 194-195, n° 2997.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1751 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1751»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1751/. Date de mise à jour : 29/03/12.