Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 79 n° 188a
Numéro1744
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date13/08/1107(fiabilité :édition)
LieuBerzé-la-Ville(lat :publice apud Berziacum villam)
DiocèseMâcon
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche265 mm
Largeur en bas425 mm
AuteurGuillaume II, comte de BOURGOGNE
BénéficiaireAbbaye de CLUNY
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2-sores mei Burgundionum comites et comites Mathicensium, loco illi venerabili usque hodie contulerunt, videlicet Rainaldus, pater meus, filius Willelmi, et ipse Willelmus, filius alterius Rainaldi,
l.3 et ipse Rainaldus, filius alterius Willelmi, et quȩ illic dedit Stephanus comes, patruus meus; possessionem quoque in pago Leodiensi, quam Aywalliam vocant, quam mater mea Regina, quȩ fuit
l.4 uxor Rainaldi, Mathicensium comitis, dedit ad Marciniacum, ubi et ipsa multis jam annis in sanctimoniali habitu servit Deo, sub disciplina domni ac venerabilis Hugonis abbatis.
l.5 Nam de mea parte dono ad prefatum locum Cluniacum quicquid jure hereditario a majoribus meis mihi obvenit apud Bellum Montem, qui locus est in episcopatu Lausonensi, et insulam proximam, quam
l.6 dicunt Insulam Comitum, quantum ad me res ipsa pertinet in hominibus, in terris, in vineis, in piscariis, vel cȩteris reditibus. Sic laudo, sic offero res nominatas pro redemptione animȩ meȩ et avi ac nu-
l.7-tritoris mei Cononis comitis, et reliquorum parentum meorum Deo et sanctis ejus apostolis Petro et P[aulo], ad locum Cluniacum, cui preest domnus ac venerabilis HUGO abbas. Siquidem tam ei quam suc-
l.8-cessoribus ejus monachis Cluniacensibus, presentibus et futuris, hanc donationem facio, et per presentem cartam confirmo, cum stipulatione subnixa, in possessionem perpetuam. Et quicumque de militibus
l.9 meis et de hominibus honoratis meis, et de feudalibus meis, de terris quas de me habent, de feudis vel de franchisiis meis, aliquid pro remedio animȩ suȩ donaverit ad Cluniacum,
l.10 totum illud similiter laudo et confirmo, ut et ego in bono illo partem bonam habeam. Si quis autem vir vel femina de propinquitate mea vel de extraneis, ingenuus vel servus,
l.11 clericus laicusve donationem istam auferre presumpserit, et cartam hanc calumpniari vel destruere, quod repetit non assequatur, insuper et auri libram eis, quos per talem calumpniam pulsaverit,
l.12 cogatur persolvere. Donatio autem ista ac carta firma permaneat, justiciȩ vigore roborata, veritatis et ȩquitatis virtute stabilita ab hodie et deinceps per succedentia tempora, quandiu
l.13 christianismus fuerit super terram. Testes sunt isti videndo et audiendo: Pontius de Cuisel, cognomento Frarinus, Humbertus de Coloniaco dominus, Fromundus de Tremelaco, Richardus Jureth,
l.14 Petrus de Glana inter Jur et Montem Jovis, Cono de Liceo, Fulmarus de Castellania, Ultoldenchus, Artaldus de Malleaco. De monachis autem: Lucas armarius, Lambertus. Signum Hugo. Signum
l.15 Dalmatius Jureth, Giraldus hospitalis, et multi alii de utroque ordine. Actum publice apud Berziacum villam, in manu domni HUGONIS Cluniacensis abbatis, anno dominicȩ incarnationis
l.16 MCVII, indictione XV, anno domni Paschalis pape IIdi VIIIo, anno IIo Heinrici regis quarti, anno vero ordinationis domni HUGONIS abbatis Cluniacensis, LoVIIIIo. Signum Willelmi
l.17 comitis Burgundionum simulque Mathicensium, qui hanc donationem fecit et cartam firmavit. Albertus Teutonicus scripsit.
Bibliographie
BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 5, p. 211-213, n° 3862.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1744 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1744»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1744/. Date de mise à jour : 29/03/12.