Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 79 n° 185

<< < / > >>

Numéro1741

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date08/03/1105(fiabilité :édition)

LieuMontbéliard(lat :apud Montem Biligardis)

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche255   mm

Largeur en haut350   mm

Largeur en bas365   mm

AuteurErmentrude, fille du comte Guillaume, et ses fils de  BOURGOGNE

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Ermentrude, fille du comte de Bourgogne Guillaume Ier, et ses fils donnent à l'abbaye de Cluny le prieuré de Morteau et la cour de Froidefontaine.

Fac-similé

Texte

l.1 Anno ab incarnatione domini nostri Jhesu Christi MCV, decemnovalis cycli IIII, solaris XXII, lunaris XVIII, indictione XIII, epacta III, concurrente VI,
l.2 Paschasio papa apostolicam sedem vice beati Petri tenente, Henrico imperatore regnante, venerabili autem patre Hugone Cluniaco presidente,
l.3 Patre omnipotente ammonente, filioque ejus Domino nostro amministrante, Sancto vero Spiritu docente, filia Wilelmi comitis de Burgundia, Hermentrudis
l.4 scilicet et filii sui Fridericus, Raginaudus, Theodericus, pro se ipsis ac suis antecessoribus, successoribusque antecessoribus videlicet, Lodewico,
l.5 Sophia ejus uxore, et filiis eorum Brunone, Theoderico, Lodewico, Friderico, filiabus vero Mathilde, Sophia, Beatricȩ, filiis autem Theoderici atque suȩ
l.6 uxoris Hermentrudis, Lodewico, Wilelmo, Hugone, Sancto Petro Cluniacensis ȩcclesiȩ per manum Hugonis monachi, prioris scilicet de loco qui vocatur Mortua
l.7 Aqua, curtem quȩ vocatur Frigidus Fons, cum alodio eidem curti pertinente, hoc est ȩcclesiam de Grona cum omnibus appendiciis ejus, coloniam de Normanno
l.8 Villare, terram de Recourantia, et illam de Quercubus, capellam de Putecrot cum cimiterio ejus, nichil sibi, nec etiam advocatiam retinentes, dederunt disserendo,
l.9 et Hermentrudis atque Theodericus filius suus, rogantibus presentibus, inibi sanxerunt, ut quod de prefato alodio Theodericus de Caprino Monte, et Johannes
l.10 de Brezela in feodum habent, ȩcclesia de Frigido Fonte, sine proclamatione etiam aliqua heredum eorum, post obitum eorum habeat. Inter cetera vero prior Hugo atque
l.11 Hermentrudis comitissa et filii ejus, disserentes constituerunt, ut si quis monachorum prefati loci proclamationem apud aliquem successorum eorum, qui teneret
l.12 castrum Montis Biligardis, quod fuit comitis Theoderici, pro aliqua injuria eis illata faceret, ipse successor justiciam fieri juvaret, nichil inde sibi
l.13 accipiens. Actum est hoc apud Montem Biligardis, VIII idus martii, feria IIII, presentibus atque testibus Thebaldo de Rubeo Monte, Wirico de Belram,
l.14 Henrico de Sorcei, Morando de Grangis, Theoderico de Chiwremonte, Gundranno capellano, aliisque multis, quorum nomina longum
l.15 est enumerare. Cum autem pridie Palmarum apud Frigidum Fontem comes Fredericus idem allodium propria manu Sancto Petro per
l.16 manum Hugonis prioris dedisset, presentes fuerunt Henricus de Suarca cum genero suo Gerunch, Gotefridus filius avunculi ejusdem
l.17 comitis et alii quamplures.

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 5, p. 190-191, n° 3830.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1741 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1741»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1741/. Date de mise à jour : 29/03/12.