Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 79 n° 167

<< < / > >>

Numéro1737

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date23/04/1100(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographieen bas

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche300   mm

Largeur en bas370   mm

AuteurHumbert, seigneur  de  BOURBON-LANCY

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Humbert, seigneur de Bourbon-Lancy, donne à l'abbaye de Cluny des biens qu'il possède dans diverses villae, dans le pagus de Mâcon.

Fac-similé

Texte

l.1 Notum sit omnibus, tam presentibus quam et futuris sanctae aecclesiae filiis, quoniam Humbertus Borbonensis castri, quod in Eduensi pago situm est,
l.2 miles et dominus, dedit Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo monachisque Cluniacensibus, atque firmissima concessione laudavit,
l.3 quicquid juste vel injuste habere seu calumniari videbatur in villa quae dicitur Frantia et in alia villa quae vocatur Medio-
l.4-lanium, terras videlicet, servos et ancillas, similiter et condaminas, id est culturas, cum interjacenti terra de Cinzosc, et silvam de
l.5 Mai, sicuti quondam Ansedeus, frater ejus, sancto Petro donaverat, et ipse laudavit et concessit; in villa etiam quae dicitur Casellas, in
l.6 Matisconensi pago sita, quicquid Joscerannus miles, cognomento de Joperra, cum uxore sua Odila, pro remedio animae suae dederat,
l.7 aecclesiam scilicet et cimiterium, vineas et prata, terras cultas et incultas, silvas et aquas, aquarumque decursus et molendina et quae-
l.8-cumque ex utraque parte fluminis ad eandem villam pertinere videntur, et ad ultimum quicquid juste vel injuste in eadem villa et ad eam
l.9 pertinentibus calumniabatur, servos videlicet et ancillas, exceptis quibusdam servis qui vocantur Asnini: dedit etiam ipse Deo et sancto Pe-
l.10-tro, et laudavit et concessit. In villa quoque quae vocatur Mazeriacum, terras quas monachi a quibusdam hominibus data commutatione
l.11 in jus sancti Petri devenire fecerant. In villa etiam Cimandrensi et in Sarciaco, possessiones quasdam terrarum quas camerarius Cluniacensis,
l.12 domnus Hugo, a quibusdam prepositis Guntardo et Engelelmo comparaverat, et terram quam a Wichardo de Biciaco emptam juris
l.13 sancti Petri esse fecerat. Item in Sarciaco, mansum Landaldi, et ipsum etiam Landaldum et filios ejus, et in villa Cluniacensi, possessionem domus
l.14 quae quondam fuerat Wichardi de Casellis, et uxorem Duranni, qui cognominatur Super Opus, nomine Blismodem, et filios et filias ejus,
l.15 et Girbaldum et Wichardum et Rotbertum, fratres ejus, et filios et filias eorum. Haec quidem omnia, sicut suprascripta sunt, quae ipse juste
l.16 vel injuste prius calumniabatur, werpivit et dedit Deo et sancto Petro et monachis Cluniacensibus. Denique etiam adnotamus Bernardum
l.17 Crispilium, liberum hominem, quem dedit Deo et sancto Petro. Similiter et Walterium de Tasiaco, quem pro servo calumniabatur, ea conventione dedit
l.18 sancto Petro, ut pro illo unum ex parentibus ejus accipiat, qui servili conditione teneatur astrictus. Pro his vero omnibus, predictus Humbertus susce-
l.19-pit a monachis Cluniacensibus quingentos solidos et uxor ejus centum, et filius ejus Ansedeus centum, et alius fili ejus, Willelmus, de scarlata
l.20 rubea tunicam unam. Factum est autem hoc donum et haec concessio ab ipso Humberto et a filiis ejus Ansedeo et Willelmo in capitulo Cluniacensi,
l.21 in manu domni Heinrici prioris, et in manu domni Bernardi camerarii, presente fratrum conventu. Peracto igitur hoc dono et hac conces-
l.22-sione in capitulo, ibidem beneficium et societatem loci concedentibus sibi fratribus accepit, ut etiam si monachus fieri vellet, libenter suscipe-
l.23-retur; et si in laycali vita obiret, delatus Cluniaco honorabiliter sepeliretur, et debitum missarum, et orationum, et elemosinarum, sicut
l.24 pro uno monacho ita et pro eo ab omnibus persolveretur. Hujus quoque doni testes subscribuntur isti: Jocerannus miles de Vilers, Ansedeus miles
l.25 de Angleuris, Artaldus miles de Buisul, Wido miles de Logiis, Artaldus miles de Buseria, Petrus miles Ruils, Bernardus miles de Umble,
l.26 Ilius miles de Crais, Durannus de Sancta Maria, et filii ejus Petrus et Hugo, Guntelmus prepositus Sancti Ypoliti, et Hugo presbiter frater ejus,
l.27 Bernardus de Sarciaco. Acta itaque sunt haec VIIII kalendas mai, tempore domni HUGONIS abbatis, regnante
l.28 Francorum rege Phylippo, presidente apostolicae sedi venerabili papa Paschali. CYROGRAPHUM.

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 5, p. 153-155, n° 3806.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1737 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1737»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1737/. Date de mise à jour : 29/03/12.