Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 79 n° 165

<< < / > >>

Numéro1730

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date12/04/1096(fiabilité :édition)

LieuCluny(lat :apud Cluniacum)

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche350   mm

Hauteur à droite345   mm

Largeur en bas260   mm

AuteurAchard, chevalier  de  MONTMERLE

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Achard, chevalier de Montmerle, donne à l'abbaye de Cluny plusieurs biens situés dans la villa Luherciaco, à Virgerio et Cohot qu'il avait engagés auparavant ; il reçoit en retour 2000 sous et quatre mules pour partir en croisade.

Fac-similé

Texte

l.1 Notum sit fidelibus Christi presentibus et futuris, quod ego Acardus, miles de castro quod vocant Montem Merulum, filius autem
l.2 Wicardi, qui et ipse dictus est de Monte Merulo, ego inquam Acardus, in hac tam multa et permaxima excitatione vel ex-
l.3-peditione christiani populi decertantis ire in Jherusalem, ad belligerandum contra paganos et Sarracenos pro Deo, et ipse tali intentione premotus
l.4 cupiensque illo ire armatus, facio conventionem hujusmodi cum domno HUGONE, abbate venerabili Cluniacensi, et cum monachis ejus. Ante alios vero monarchos hujus
l.5 conventionis auctores mecum sunt: domnus Bernardus camerarius et domnus Gaufredus prior de Monte Bertaldi, et domnus Geraldus de Cavariaco; itaque
l.6 quandam possessionem meam quȩ ex paternȩ hȩreditatis jure mihi obvenit pono in convadium jamdictis senioribus, accipiens ab eis duo milia solidorum Lugdunensis mone-
l.7-tȩ, et quatuor mulas. Fit vero convadium istud tali tenore, ut a nulla persona cum sanguinitatis vel cognationis meȩ redimi possit, nisi a me ipso. Quod si in hac peregri-
l.8-natione Jherosolimitana mortuus fuero, vel quoquomodo illis in partibus remorari voluero, istud quod pro cumvadio nunc habetur, jam tunc non cumvadium, sed possessio legitima atque
l.9 hȩreditas Cluniacensis monasterii erit jure perpetuo. Si vero, Deo volente, reverti potuero, et in patria mea sine legitimo herede seminis mei defunctus fuero, nichilominus
l.10 possessio ista ad jamdictum coenobium jure perpetuo pertinebit. Jam vero denominanda ac designanda est possessio illa de qua nunc agitur. Quicquid habeo in villa Luher-
l.11-ciaco: hoc est mansos, vineas, terras arabiles, prata, boscos et piscarias. Laudo autem et confirmo jamdictis senioribus facultatem adquirendi ab omni homine, qui habet aliquid de me in feudum
l.12 in jamdicta villa et in cunctis finibus ejus. In hoc cumvadio similiter erit mansus meus de Virgerio et molendinum ad eum pertinens, et terrȩ, et vineȩ ad ipsum pertinentes, et mansus
l.13 de Cohot, et molendinum ad eum pertinens, cum terris suis, quem mansum tenet Rotbertus. Ut autem ista conventio firma et inconvulsa teneatur, per sacramentum eam propria manu mea confirmo,
l.14 et preter sacramentum eciam fidejussores introduco duos, videlicet Guigonem de Boiis et Zachariam de Beoleris, qui et ipsi idem sacramentum quod ego juravi juraverunt, pro hac eadem
l.15 causa atque conventione, tali tenore videlicet, ut si ego aut aliquis de parte mea, in jamdicta villa vel mansis vel terris, aliquam exactionem fecerit aliquando, aut de reditibus illis aliquid sibi usurpa-
l.16-verit, post interrogationem et requisitionem nisi infra XL dies totum emendaverit, ego et fidejussores mei Guigo atque Zacharias intra castrum Roherterium nos in custodiam tradamus et non
l.17 exeamus inde, donec totum emendatum sit, et ad sententiam seniorum Cluniacensium bene pacificatum. Factum est hoc apud Cluniacum, anno ab incarnatione Domini millesimo
l.18 XCoVIo, indictione IIIIa, epacta XXIIIa, pascali termino II idus aprilis, concurrente IIo bissexto, regnante Philippo rege Francorum, in sancta vero sede Romana, feliciter,
l.19 presidente domno Urbano papa IIo. Factum est autem in presentia amantissimi patris domni HUGONIS, abbatis Cluniacensis, eciam in manu ejus jamdictus Acardus miles et donationem
l.20 fecit, et conventionem firmavit, et cum eo Bernardus miles de Chaycheo et uxor ejus Girberga, quȩ erat soror Acardi, et hoc idem filios suos laudaturos fore promiserunt,
l.21 et dictum est: Quicunque audax et temerarius hanc conventionem infregerit vel promissionem istam annullare temptaverit, reum se esse cognoscat atque prevarica-
l.22-torem in Deum et sanctos apostolos ejus Petrum et Paulum. Signum Acardi et fidejussorum ejus, Wigonis atque Zachariȩ, qui cum eo conventionem hanc sacramento firmaverunt. Signum Bernar-
l.23-di et uxoris ejus Girbergȩ, qui hoc idem promiserunt. Signum Isdrael de Beziaco. Signum Stephani de Oblaco. Signum Gundoldrici senis, et Bernardi nepotis ejus. Signum Odonis capellani. Frater Hu-
l.24-go scripsit, magni mendicus HUGONIS [Hugo].

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 5, p. 51-53, n° 3703.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1730 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1730»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1730/. Date de mise à jour : 29/03/12.