Chaumont, AD Haute-Marne, 7 H 15
Numéro173
Fiabilité de l'actedouteux
Genrebulle
Date1057(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseChâlons
RégionChampagne/Ardenne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau bulle
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche545 mm
Hauteur à droite550 mm
Largeur en haut480 mm
Largeur en bas470 mm
AuteurPape Victor II
BénéficiaireAbbaye de MONTIER-EN-DER
Regeste
Texte
l.2 ET SPIRITUS S[ANCTI, VICT]OR, EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, OMNIBUS TAM PRESEN-
l.3-tibus quam futuris filiis aecclesiae. [Credita] nobis sollicitudine commoniti omnium aecclesiarum Dei curam agere debemus, sanctae autem Romanae aecclesiae multo at-
l.4-[tentius, cui Dei misericordia non nostris meritis presidemus]. Quapropter spirituali zelo contra Dei hostes accensi et ex afflictione servorum Dei [anxiati], pro hoc summopere
l.5 [niti studentes et] laborare, quatinus [sanctae religionis] cultores Deo in monasteriis suis quiete possint deservire. Scientes procul dubio, quia [tunc apud Deum nostra merces erit]
l.6 [copiosa, si vene]rabilia loca per nos [ad meliorem statum] fuerint perducta. Et ideo, sicut diximus, de[bitae custodiae piaeque so]llicitudinis [zelum observantes mu]-
l.7-[nimus et de]fendimus [Der]vensem [abbatiam] per privilegium apostolicae auctoritatis, [secundum] consuetudinem antecessorum [nostrorum eorumque] regum, qui pro animae suae reme-
l.8-[dio eam primitus con]struxerunt et defensioni sanctae Romanae aecclesiae [assignave]runt et tradiderunt cum his videlicet bonis omnibusque pertinentiis, quȩ modo
l.9 [juste te]net vel in futuro juste et legaliter acquisierit. Est enim ipsa [abbatia] constructa in honore beatissimorum apostolorum PETRI et PAULI, ubi corpore
l.10 requiescit sanctus et gloriosus Christi martir Bercharius et venerabilis virgo Theodosia. In primis hoc statuentes, ut congregatio ipsius monasterii liberam licentiam
l.11 habeat super se abbatem eligendi secundum regulam sancti BENEDICTI et, ut nulla persona preripere sibi pastoralem curam presumat sine communi consensu ipsius
l.12 congregationis. Similiter quoque notum et stabilitum esse volumus, quod sub inviolabili tuitione et defensione apostolici privilegii omnes facultates Dervensis abbatiae
l.13 posite sint, quicquid scilicet illi aecclesiae aut est datum aut est dandum: scilicet villae, [ecclesiae, decimae, vineae], terrae [cultae] et incultae, silvȩ, molendini, aquȩ,
l.14 aquarumve decursus, consuetudines etiam aecclesiasticae, ab hac sancta sede [apostolica] illi indultae, et precepta regum decretaque pontificum. Si quis vero contra statuta
l.15 Romanae aecclesiae hanc auctoritatem nostri privilegii infringere voluerit, [illusum] a sese esse recognoscat et sub sentencia PETRI post ANANIAM et SAPHIRAM
l.16 mortuum se veraciter intelligat, nisi ad congruam satisfactionem recurrat. [Au]ctoritate igitur Dei patris omnipotentis et sancti PETRI omniumque apostolorum et elec[torum]
l.17 Dei excommunicamus et omni maledictionis genere expugnamus illum, qui contra hoc sanctae Romanae aeclesiȩ [decretum] violare presum[pserit, auctoritatis]
l.18 nostrae hoc concessum privilegium nisi penituerit per verȩ emendationis fructum.
l.19 [rota]. [benevalete]. (KOM).
l.20 [sceau].
Bibliographie
JAFFE-LOEWENFELD, n° 4354.
MEINERT (H.), Papsturkunden in Frankreich, Neue Folge, 1: Champagne und Lothringen, Berlin, 1932, p. 57-58, n° 153.
PFLUGK-HARTTUNG (J. von), Acta pontificum romanorum inedita. Urkunden der Päpste 97-1197. rééd, 3 vol., Graz, 1958, t. 1, p. 23-24, n° 27.
MORELLE (Laurent), Examen de trois privilèges pontificaux du XIe siècle en faveur de Montier-en-Der, in Cahiers Haut-Marnais, 161 (1985), p. 22-42, p. 31-34, n° 1 (fac-similé, p. 31-32).
FALKENSTEIN (Ludwig), Les privilèges et les lettres de la chancellerie pontificale dans le chartrier de Montier-en-Der (XIe et XIIe siècles), in Les moines du Der : 673-1790, actes du colloque international d'histoire, Joinville-Montier-en-Der, 1er-3 oct. 1998, Langres, 2000, p. 259-294, p. 263-265.
Analecta juris pontificii, , t. 10, col. 385-386, n° 27.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°173 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°173»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte173/. Date de mise à jour : 29/03/12.