Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 79 n° 157

<< < / > >>

Numéro1723

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1092(fiabilité :édition)

LieuOrléans(lat :Aurelianis)

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche222   mm

Largeur en bas345   mm

AuteurJean Ier, évêque d'ORLEANS

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Jean Ier, évêque d'Orléans, confirme les privilèges de l'église de Pithiviers donnée à l'abbaye de Cluny.

Fac-similé

Texte

l.1 [croix] IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDUE TRINITATIS, ego Johannes, Dei gratia Aurelianensis episcopus, notum esse volo
l.2 cunctis fidelibus tam presentibus quam futuris, quia adiit presentiam nostram Albertus, Tescelini filius, obsecrans ut ȩcclesiam, temporibus
l.3 predecessorum nostrorum, Rainerii videlicet et Arnulfi, episcoporum, fundatam et aedificatam apud Pithuerense castrum, in alodo suo et parti-
l.4-cipum suorum, ultra fluvium Axoniȩ, ad caput pontis, quam pro redemptione animarum antecessorum suorum, sueque ipsius et uxoris
l.5 sue, heredumque suorum, Deo sanctoque Petro Cluniacensi dederat, liberam omnium consuetudinum nostrarum esse concederem; quod
l.6 salva consuetudine et subjectione ȩclesiȩ Sanctȩ Crucis Aurelianensis libenter concessi, ita tamen ut solis illius loci
l.7 vel alodi habitatoribus in ȩclesia predicta divinum peragatur officium, nullusque alterius ȩcclesiȩ parrochianus vel ad baptizan-
l.8-dum, vel ad benedicendum, seu ad tumulandum, absque consensu propriȩ ȩclesiȩ sue ibi recipiatur, nec etiam burgensium jam-
l.9-dicti castri ad habitandum quasi in refugio sine consensu nostro suscipiatur, sed sicut supra diximus, ȩcclesia illa libera et quieta
l.10 sit nostrarum consuetudinum, non reddens sinodum vel circadam ut cetere ȩclesiȩ, et a matre ȩclesia postulans et acci-
l.11-piens crisma et oleum more aliarum ȩcclesiarum. Quam libertatem ne cui posterorum infimare liceat, scripto memoriȩ
l.12 sequentium commendari volui utque firma et inconcussa permaneat manu propria subter firmavi.
l.13 Actum Aurelianis, anno ab incarnatione Domini millesimo nonagesimo IIo, regnante Philippo anno XXVIIIIo.
l.14 Signum Johannis episcopi. Signum Santhonis decani. Signum Groiffridi subdecani et archidiaconi. Signum Radulfi archidiaconi. Signum Hu-
l.15-gonis archidiaconi. Signum Johannis archidiaconi. Signum Alberti militis. Signum Tetbaldi. Signum Simonis. Signum Girardi. Signum Teode-
l.16-vini. Signum Stephani prepositi. Signum Constantii. Signum Odonis cancellarii.

Notes

1

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 5, p. 10-11, n° 3664.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1723 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1723»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1723/. Date de mise à jour : 29/03/12.