Chaumont, AD Haute-Marne, 31 H 2

<< < / > >>

Numéro172

Fiabilité de l'actedouteux

Genrecharte

Date25/05/1057(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseLangres

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau pendant

Etat de la traditionpseudo-original

Hauteur à gauche298   mm

Hauteur à droite295   mm

Largeur en bas251   mm

AuteurRoger, seigneur  de  VIGNORY

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-BENIGNE  de  DIJON

Regeste

Roger, seigneur de Vignory, dote la nouvelle église Saint-Étienne de Vignory consacrée par l'évêque de Langres Hardouin, et la donne aux chanoines de Saint-Bénigne de Dijon.

Fac-similé

Texte

l.1 IN NOMINE SANCTȨ ET INDIVIDUAE TRINITATIS. QUAMVIS MULTIFARIE FIANT MULTIPLICES MISERICORDIAE OPERA QUIBUS ET IN PRESENTI SECULO
l.2 unusquisque peccator propria delet facinora et in celesti regno comparat sibi ȩternȩ beatitudinis premia tamen quicumque de suis quibus
l.3 habundat facultatibus aecclesiam Christi studet ditare, amplificare et exaltare, ejusdem gratiȩ et remissionis participem sine dubio se credat esse
l.4 qua a pio salvatore Maria justificata est pro devote impenso famulamine. Quapropter ego Rotgerius castri quod vocatur Vuangionum Rivus
l.5 indigena et advocatus ut merear peccatorum meorum maculis ablui et heres vitȩ aeternȩ fieri per gratiam Dei tradidi Sancto Benigno Divi-
l.6-onensis aecclesiae patrono quandam juris mei cellam penes prescriptum habitationis meȩ castrum sitam, cum consensu et laude
l.7 seniorum meorum, Hugonis videlicet, Lingonicȩ sedis episcopi, atque comitis Raynaldi, Gerardi quoque archidiaconi, fratris mei, necnon et
l.8 uxoris meȩ, Mathildis nomine, ac filiorum nostrorum Vuidonis, Gerardi, Rotgerii; hujus itaque loci ȩcclesia, cum fuisset noviter
l.9 aedificata et a venerabili Arduino, Lingonicȩ ȩcclesiae episcopo, in honore Dei et sancti prothomartyris Stephani festivitate beati
l.10 Urbani papȩ dedicata, donavi in die consecrationis ejus eidem loco et monachis inibi Deo servientibus hȩc universa de possessio-
l.11-ne mea quȩ hic videntur descripta capellam scilicet quȩ est in denominato castro meo consecrata in honore sanctȩ Dei
l.12 genitricis Mariae et medietatem Aimbodis Villae et quartam partem alodi quod vocatur Chauni Curtis; vineam quoque
l.13 unam quȩ est secus Sancti Hylarii basilicam et alteram juxta aquam quȩ nuncupatur Blesa. His addidi et decimationem
l.14 ac redecimationem clausi mei indominicati pasnaticumque porcorum in omnibus silvis meis indominicatis. Tria etiam tradidi
l.15 molendina, unum in Ajoo, alterum in Secundi Curte, tercium in Vivario; in his molendinis et in furno satis pro-
l.16-ximo concessi eis habere meum proprium bannum. Haec omnia huic cellȩ contuli quam Sancto Benigno Divionensis mona-
l.17-sterii advocato et monachis ejus perpetuo possidendam tradidi, coram prefato pontifice Arduino, cum quo aderat
l.18 pro dedicationis festo ingens utriusque sexus multitudo; cui hujus devotionis meȩ donatio adeo placuit, inspirante
l.19 Deo, ut ita eam cum Lingonensi corroboraverit clero, in auditu omnium, suȩ auctoritatis privilegio. Quicumque,
l.20 inquit, de omnibus his quȩ in presenti dedicatione huic loco a fideli nostro domno Rotgerio vel filiis ejus sunt
l.21 collata aut deinceps donabuntur aliquid abstulerit, vel Sancto Benigno rectoribusque Divionensis cȩnobii contraire
l.22 de possessione istius cellȩ conatus fuerit, auctoritate omnipotentis Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti, beati quoque
l.23 Petri omniumque sanctorum et nostra, sint excommunicati, anathemati et a sorte justorum expulsi, et aeternaliter,
l.24 nisi digne satisfaciendo emendaverint, dampnati. Nos autem etiam hoc auctorizabili jussione statuimus ut atrium
l.25 hujus ȩcclesiae sive cellȩ eandem dilatationis quantitatem quȩ hodie in circuitu ejus determinata est, sic in posterum solide
l.26 teneat, ut nullius calumpniosa contradictio eam angustiare valeat, nec adbreviare presumat, et capellanus, ibidem divi-
l.27-na peragens misteria, sinodum nostram nisi sponte sua venire voluerit, non adeat. Veruntamen ut debitus honor
l.28 pontificali nostrȩ sedi exhibeatur, hoc statuendo, precipimus quatinus annuali censu tres solidi Lingonicȩ ecclesiae
l.29 persolvantur in sancti Mammetis sollempnitate tali scilicet monetȩ qualis in Bononiensi comitatu vera et accep-
l.30-tabilis probabitur fore. Quocirca ego sepedictus Rotgerius hoc omnimodis statuo ut si quis aut heres meus aut
l.31 cognatus aut quelibet potens contra hanc donationem meam presumpserit aliquam movere calumpniam non valeat
l.32 evindicare, quod inique machinatus fuerit auferre sed insuper centum libras argenti predicte componat aecclesiae
l.33 de jure meo quantulumcumque ditatȩ. Ut autem hȩc donatio mea firma permaneat per succedentia sibi annorum curri-
l.34-cula manu eam propria firmavi et manibus omnium corroborandam tradidi. Ego Harduinus humilis episcopus subscripsi.
l.35 Ego Gerardus, prepositus et archidiaconus signavi. Signum Herlei, archidiaconi. Signum Vuiherici, archidiaconi. Signum Vuarnerii,
l.36 archidiaconi. Signum archidiaconi, Gerardi de Monte Salvii. Signum Evrardi, decani. Signum Vualterii, decani. Signum domni Rotgerii. Signum domni
l.37 Vuidonis, filii ejus. Signum domni Rotgerii, canonici, filii ejus. Signum domni Gerardi, filii ejus. Signum militum Lezelini, Agnardi, Amalrici,
l.38 Lezelini, Ingelberti, Tetbaldi.
l.39 [sceau].

Bibliographie

ARBAUMONT (J. d'), Cartulaire du prieuré de Saint-Étienne de Vignory, Langres, 1882, p. 34-37, n° 4.

CHEVRIER (Georges), CHAUME (Maurice), Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon, prieurés et dépendances des origines à 1300, t. 1 : VIe-Xe siècle, Dijon, 1986, t. 2, p. 111-113, n° 332.

CHASSEL (J.-L.), L'essor du sceau, in Bibliothèque de l’Ecole des Chartes, 155 (1997), p. 221-234. , p. 223.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°172 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°172»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte172/. Date de mise à jour : 29/03/12.