Chaumont, AD Haute-Marne, 2 G 662
Numéro170
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date933(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseLangres
RégionChampagne/Ardenne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche203 mm
Hauteur à droite199 mm
Largeur en bas170 mm
AuteurDiacre Jarimbertus
BénéficiaireChapitre cathédral de LANGRES
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Gottelendis, notum volumus fore omnibus Christi colentibus, nostris propriis parentibus propensius,
l.3 qualiter concedimus, post obitum nostrum, vobis clarissimis fratribus ecclesie Lingonensium filiis, tam vobis quam et
l.4 successoribus vestris, pro nostris facinoribus; et ut post abscessum nostrum domini misericordiam devotius
l.5 et acceptabilius libeat vel placeat implorare, res quas jure possidere videmur, videlicet:
l.6 in pago Lingonico et in loco quem Catennacum dicunt, mansum indominicatum aliaque mansa
l.7 bene constructa VIIII, assa vero VII, cum omnibus illorum aspicienbus mancipia quoque
l.8 inibi degentia quorum hec sunt onomata Arnaldum, Amalricum, Eldierium cum uxore
l.9 sua et infantibus III, Ariaudum, Lanbertum cum libero I. Denique pratum indominicatum
l.10 et alia necnon et sylvam et quicquid ad supradicta mansa legaliter aspicere cernitur
l.11 cum omnibus pretaxatis mancipiis et supradictis rebus quas jure ereditario videmur possidere
l.12 in futurum vobis tradimus et conferimus possidendas ea dumtaxat conditione ut dies obitus
l.13 nostri et Arnaldi ex quo omnia remanserunt anniversarius nobis exinde preparetur et a vobis vestrisque suc-
l.14-cessoribus memoria nostri decentius atque congruentius celebretur. Si quis vero, quod ac-
l.15-cidere non credimus, si nos ipsi aut ullus heredum nostrorum vel quislibet futurus perversus
l.16 mutare vel minuere seu inpedire cessionem nostram tenptaverit, non valeat superare
l.17 quod requerit sed jure convictus et judito legali superatus, auri libras V persolvat,
l.18 posteaque presens largitio in perpetuum firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa.
l.19 Ego Jarinbertus, levita indignus, hanc chartam facere libenter rogavi
l.20 et firmavi.
l.21 Signum Gotthelendis.
Bibliographie
GAUTIER Pierre, Catalogue des actes des évêques de Langres du VIIe siècle à 1136, th. Ecole des Chartes, 3 vol., 1917, t. 3, p. 126-127, n° 3.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°170 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°170»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte170/. Date de mise à jour : 29/03/12.