Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 78 n° 128
Numéro1697
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1075(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseMâcon
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche185 mm
Hauteur à droite180 mm
Largeur en haut280 mm
Largeur en bas285 mm
AuteurFrodmaldus et Dalmace son frère de GIGNY
BénéficiaireAbbaye de CLUNY
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 ammonuit nobis per exortationem suȩ predicationis ut divitias nostras collocaremus in cȩlestibus regnis, qualiter con-
l.3-sortes essemus ȩternȩ felicitatis. Ait namque: Date elemosinam et omnia munda sunt vobis; et iterum: Teshaurizate vobis
l.4 thesauros in celo, ubi nec erugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur. Quapropter noverint
l.5 cuncti fideles sanctȩ Dei ȩcclesiȩ tam presentes quam advenientes, quod nos duo fratres videlicet Frodmaldus et Dalmatius de Ginniaco,
l.6 reminiscentes peccaminum nostrum, tradimus ȩcclesiȩ Sanctorum apostolorum Petri et Pauli, quȩ edificata est in loco cui nomen est
l.7 Cluniacum, pro nostrarum animarum seu parentum nostrorum remedio, villam quandam, quȩ vocatur Circellis, et est sita inter duas
l.8 vias, in qua est edificata capella in honore sancti Petri. Insuper et ego Dalmatius tribuo supradictȩ ȩcclesiȩ unum mansum
l.9 qui fuit quondam presbitero, pro quo dedit mihi Cluniaci abbas tres auri uncias. Ut hoc
l.10 in perpetuum firmiter teneatur, testium testimonio corroboramus. Signum Hugonis Cabilonensis comitis. Signum Rocleni episcopi.
l.11 Signum Petri decani de Sancto Gengulfo. Signum Hugonis filii Frodmaldi qui hanc cartam firmavit et scribere jussit.
l.12 Si quis ex nostris heredibus vel malorum hominum aliqua persona hoc donum infringere voluerit, jaculo feriatur perpetuȩ mortis.
Bibliographie
BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 4, p. 586-587, n° 3478.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1697 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1697»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1697/. Date de mise à jour : 29/03/12.