Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 78 n° 120
Numéro1692
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date15/12/1066(fiabilité :édition)
LieuNîmes(lat :justa Nemausum civitatem, secus ?cclesiam Sancti Baudilii)
DiocèseMâcon
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche245 mm
Hauteur à droite240 mm
Largeur en haut735 mm
Largeur en bas720 mm
AuteurAdalmodis, comtesse de TOULOUSE, et Raimond son fils
BénéficiaireAbbaye de CLUNY
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 ab utroque procedentem, unum Deum credere magnum est, operari autem quod precipit non minimum, ipsum vero spernere periculosum. Quapropter eum fideliter credere, perfecte diligere, humiliter obedire est omnibus necesse; precipue tamen istud illis convenit, quos sacri lavit unda fluminis,
l.3 redemit unda sanguinis, perunxit liquor crismatis. Ad hoc enim facti sumus, ut Deo fideliter servientes seminemus terrena, ut metamus caelestia, scriptura dicente: Quecumque seminaverit homo hȩc et metet. Qualiter autem Deus inveniri possit, ipse in ȩvangelio ait:
l.4 Date elemosinam et ecce munda sunt omnia vobis. Quibus plane verbis ostenditur, quia nichil eo miserius quem inique adquisitiones deprimunt, quem locupletem fraudes et rapinȩ faciunt. Et quoniam ille nobis ambiende sunt divitiȩ, quȩ nos ornare possunt et munire, a mundo
l.5 disterminare, animas nostras ditare atque nobilitare, ideo, in Dei nomine, ego Almodis, nutu Dei comitissa, et filius meus Raimundus, comes Rutenensis et Nemosensis Narbonensiumque nobilissimus, pro domni Poncii comitis remedio, et pro remissione peccatorum nostrorum atque parentum vivorum ac defunctorum,
l.6 atque salute fidelium nostrorum obtimatum, abbatiam Sancti Egidii, et locum omniaque sibi pertinentia, Deo et domno Hugoni presenti abbati Cluniensi et ejus successoribus, tradimus, et donamus atque concedimus. Ita tamen ut in predicta abbatia, indominicaturam quam ibi habemus, et usus et usaticos,
l.7 retineamus, excepto quia neque abbatem nec monachos posthac distringemus neque dehonestabimus, sed potestas et districtio et ordinatio abbatum et monachorum Sancti Egidii, et eorum quȩ soliti sunt tenere, in domni abbatis Hugonis et successorum ejus potestate consistat, quatinus ipse et successores
l.8 ejus locum predictum et omnia loco pertinentia, pro posse suo et voluntate secundum regulam sancti Benedicti regulariter ordinent et teneant in aeternum. Ut vero nostri parentumque nostrorum memoria Cluniaco perhenniter habeatur, hoc in dono abbatiȩ predicte solummodo retinemus, ut successores
l.9 predicti abbatis a nobis vel a successoribus nostris donum predicte abbatiȩ absque ullo lucro et precio accipiant. Quod si successores nostri, successoribus domni abbatis predicti expedite, ut diximus, dare noluerint, nichil abbatibus petentibus obsistat, sed locum et omnia quȩ prediximus ipsis in Dei servitio
l.10 possidentibus donum nostrum integrum inviolatumque perhenniter maneat. Hoc autem omnibus notum sit, locum et abbatiam predictam alodium esse sancti Petri, quȩ dono domni papȩ Romani tenemus, queque domno predicto abbati Hugoni, et ejus successoribus, salva fidelitate Romane ȩcclesiȩ, et domni pape, tradimus
l.11 perhenniter habendam et regulariter ordinandam; ita tamen ut census X solidorum debitus omnibus annis Romanȩ ȩcclesiȩ persolvatur.
l.12 Facta est autem hȩc donatio anno MLXVI dominicȩ incarnationis, octavo X kalendas januarii, juxta Nemausum civitatem, secus ȩcclesiam Sancti Baudilii, regnante Philippo rege Francorum, videntibus atque laudantibus episcopis: scilicet domno Raimbaldo Arelatensi archiepiscopo atque Romanȩ ȩcclesiȩ vicario,
l.13 et domno Durando Tholosano et Hugone Uzeticensi et Rostagno Avinionensi, Bertranno Magalonensi; abbatibus: Bernardo Massiliensi, Frotardo Tomeriensi, Bernardo Vabrensi; Petro clerico Romanȩ ȩcclesiȩ subdiacono; Nemosensibus clericis: Salomone et Bertranno;
l.14 militibus: Poncio Geraldi Gerundensi vicecomite; Tridmundo Elisiarni, Wilelmo et Emenone fratre ejus de Sabran, Petro Aquiniensi, Rostagno de Poskeriis et fratre ejus Rainone, Rainoardo de Medenis, Bertranno de Capraria et Petro fratre ejus, et Hugone de Kassanguis et Segario Salomonis,
l.15 ac Wilelmo Belliroti, Umberto Gauzberti; insuper volente et laudante nobili Adala Sustancionense comitissa, et aliis quam plurimis bonis hominibus Deo cognitis. Si quis vero cujuslibet ordinis seu dignitatis, contra hanc donationem venerit ad inrumpendum vel ad inquietandum aut contradicendum,
l.16 omnipotentis Dei iram terribilem atque tremendam incurrat, atque cum Juda perfidissimo traditore, et cum Datan et Abiron in inferno inferiori crucietur; omnibus insuper penis quibus illi cruciantur qui recedunt a Deo puniantur, et ipsi et eorum consentanei, qui huic donationi ressistere
l.17 voluerint, nisi resipuerint et ad emendationem venerint. Signum [croix] domne ALMODIS COMITISSA comitisse et signum [croix] domni Raimundi comitis filii ejus, qui hanc scartam donationis scribere jussimus et testes firmare rogavimus. Signum
l.18 [croix] Rostagni de Poskeris. Signum [croix] Adalberti Gitardi Barchinonensis. Signum [croix] Berengerii de Barbarano. Signum [croix] Elisiarii Dalmatii. Signum [croix] Johannis Gerundensi capiscolii. Signum [croix] Bernardi capellani Sancti Egidii.
l.19 Signum [croix] Rainardi Amati. Signum [croix] Poncii de Nozeto. Signum [croix] Fredeloni Raimundi.
l.20 Bernardus monachus Auxiensis scripsit jussus, die annoque quo supra. Datum per manus Henrici monachi, ad vicem cancellarii.
l.21 RAIMBALDUS ARCHIEPISCOPUS. UGO EPISCOPUS. BERTRAMNUS EPISCOPUS.
Bibliographie
BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 4, p. 517-519, n° 3410.
POLY (Jean-Pierre), Catalogue des actes des comtes de Provence, 942-1166, annexe de thèse soutenue à l'Université de Paris II – Assas, s.d. , p. 89, n° 178 (anal.).
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1692 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1692»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1692/. Date de mise à jour : 29/03/12.