Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 78 n° 106
Numéro1682
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1066(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseMâcon
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche500 mm
Hauteur à droite505 mm
Largeur en bas375 mm
AuteurGuillaume de THIERS
BénéficiaireAbbaye de CLUNY
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 vana et deceptoria fallacia, tota transiet velut visio nocturna, summa ope nitendum est, ut abdicatis tenebris, tendamus
l.3 ad gaudia perȩnnis claritatis, quatenus illi valeamus grati et accepti fore, qui nos transferre dignatus est in regnum filii claritatis
l.4 suȩ. Satagendum enim est nobis ut, concepto salubri consilio, intra archana nostrȩ mentis, illisque quȩ velut umbra recedunt
l.5 relictis, ea quȩ sola veraciter ac singulariter semper persistencia dicenda sunt expetamus, ne, quod Deus avertat, cum umbris, si secuti fuerimus
l.6 umbras, transeamus. Quid enim tam dignum, quam ut des lutum et accipias aurum? Quid tam letum, quam ut relinquas exilium et adeas
l.7 regnum? Quid tam obtabile, quam ut deseras hujus mundi carcerem et adquiras tibi celestis palacii amplitudinem? Quid tam conveniens,
l.8 quam ut despecta funditus ista fumiganti vita in qua nobis nil extat certum, et non solum annorum vel mensium, sed etiam ipsarum cunctis manet
l.9 incertus numerus horarum, ambiamus tota mente illam in qua certissimum habemus nos infinita longevitate annorum regnaturos cum Christo
l.10 per secula seculorum? Hec igitur ego Willelmus de Tierno mente versans simulque multitudinem peccatorum in quibus nunc usque sum deversatus
l.11 lacrimoso corde considerans, ratum duxi ut juxta Danielis consilium, peccata mea helemosinis redimerem, et quia a viriditate bone
l.12 accionis, heu pro dolor, pene arui hȩstu secularium voluptatum, illos saltem sustentarem quorum pia vita fructum affert bonarum jugiter virtutum,
l.13 eo quod a Christo velut lignum fructiferum sint plantati juxta fluenta sanctarum scripturarum. Dum enim me sciam fecibus iniquitatum mearum immersum,
l.14 cunctis pietatis expoliatum esse plumis, illorum qui cunctarum mundi cupiditatum visco exuti assumunt pennas ut aquilȩ et ad superna indefi-
l.15-cienter evolant mentis contemplatione, me confido ad regna celorum sustolli pennis. Hujus ergo rei gratia, dono Deo et sanctis apostolis PETRO ET PAULO,
l.16 PATRIQUE et domino meo domno Hugoni abbati et ceteris senioribus meis fratribus Cluniacensibus, quedam ex meis rebus, ut ipsi deinceps ea jure
l.17 perpetuo possideant, et prout voluerint disponant. Sunt vero hec: in primis quicquid in ȩclesia vel villa de Carmis in dominium habeo, reditus
l.18 videlicet vel consuetudines omnes, et vicarias omnes ibi pertinentes, quicumque illas habeat, ut sicut ego usque nunc tenui, ita deinceps ea seniores
l.19 Cluniacenses teneant.
l.20 Dono etiam villam de Sivrac sicut eam tenebam, et consuetudines et vicarias ibidem pertinentes similiter; simili modo villam de Espentegni cum
l.21 consuetudinibus et vicariis omnibus, medietatem quoque de clauso de Venzac cum vicaria sua; item quicquid habebam ad Sanctum Portianum de
l.22 Borno cum vicariis et consuetudinibus, et quantum una leuga tenet de silva de Borno in eo loco ubi ipsi monachi elegerint; item quadra-
l.23-ginta modios debitales de vino omni anno in Tiernensi pago, et decem corvisia, et unum semimodium de melle, et quinquaginta rusticos
l.24 cum consuetudinibus quas debebant, et quinquaginta porcos, totidemque multones. Petrus de Artona, Eldinus de Montalegra, Petrus
l.25 de Terzac : isti sunt testes qui hoc viderunt et audierunt.
Bibliographie
BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 4, p. 408-410, n° 3315.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1682 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1682»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1682/. Date de mise à jour : 29/03/12.