Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 78 n° 97
Numéro1670
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date05/01/1040(fiabilité :édition)
LieuCluny(lat :Cluniaco public?)
DiocèseMâcon
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche420 mm
Hauteur à droite460 mm
Largeur en haut285 mm
Largeur en bas270 mm
AuteurJoceran Calvus et Joceran
BénéficiaireAbbaye de CLUNY
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2-sum, ipsa examinata corpora tradantur et recondantur locis sanctorum et memoriis, ut per
l.3 hoc aliquatenus valeant ipsis suis exui a peccatis. Huic igitur sacrȩ institutioni fides
l.4 a nobis accommodanda est, et pro ipsis ut valeant veniam peccatorum consequi, in quantum possi-
l.5-bilitas parentum illorum et fidelium impertit ȩlemosinarum largitio inpedenda est. Quapropter
l.6 notum sit cunctis fidelibus tam presentibus quam futuris quod ego Jozerannus, cognomine Calvus,
l.7 et alius Jozerannus, parentes Jozeranni interfecti, pro animȩ ipsius redemptione, donamus
l.8 aliquid de ipsius rebus, Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, in quo preesse videtur
l.9 domnus ac venerabilis pater Odilo. Sunt ipse res site in pago Matisconensi, in villa
l.10 quȩ vocatur Exartellis, unum clausum de vinea: terminatur autem ex omnibus partibus terra sancti
l.11 Petri; et in alia villa quȩ nominatur Kavaniacus, unum curtilum cum vinea et mansione
l.12 et fonte ad ipsum curtilum pertinente: terminatur autem a mane terra sancti Petri, a meridie aqua
l.13 currente, a occidente de ipsa hereditate, ab aquilone terra sancti Petri. In ipsa vero supradicta
l.14 villa donamus iterum unum pratum; a mane et a meridie terminatur muro et via publica,
l.15 a sero de ipsa hereditate, ab aquilone aqua currente et a capite quod est a mane usque
l.16 ad alium caput quod est ad vesperum, IIIIor perticas erpinales. Rogamus ergo et precipimus ut
l.17 nulli homini detur in beneficium, et si hoc factum fuerit, ad heres illius revertatur.
l.18 Hanc autem dontionem facimus pro redemptione ipsius animȩ et patris ejus Hildini et matris
l.19 et omnium parentorum ejus vivorum ac defontorum; atque extiterunt laudatores
l.20 istius cartȩ: signum Jozeranni Calvi, signum alium Jozeranni, signum Girbaldi presbiteri,
l.21 signum Bernardi, signum Girbaldi, signum Oddonis, signum Contardi, signum Artaldi,
l.22 signum Raimberti.
l.23 Actum Cluniaco publicȩ, per manus Arnulfi levitȩ, nonis januarii,
l.24 MXXXVIIII anno ab incarnatine Domini, indictione VII, regnante Heinrico rege.
Notes
Bibliographie
BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 4, p. 135-136, n° 2934.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1670 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1670»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1670/. Date de mise à jour : 29/03/12.